PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.2.15 Ille uero post multos sudores et miserias neque potest assistere punitis nobis illic et male patientibus propter eius leges et incendit flammam. Hic autem et si calicem nobis iniunxerit dare aque frigide, neque huius mercedem et remunerationem dimittit perdere umquam, sed cum multa retribuit ubertate.
CLOSE
Griffolini

8.2.15 Illud post innumeros sudores atque miserias, neque nobis adesse, neque auxilium in necessitatibus praestare potest, quamuis multa et grauia perpessi simus, ut eius legibus pareamus, immo uehementiore afficitB: affecit supplicio. Hic etsi nobis amaritudinis calicem promittat, nunquam tamen nos sine mercede dimittit, sed incredibili liberalitate nos donat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.2.15 Illud post innumeros sudores atque miserias, neque nobis adesse, neque auxilium in necessitatibus praestare potest, quanuis multa et grauia perpessi simus, vt eius legibus pareamus, imo vehementiore afficit supplicio: hic etsi nobis iniungat vt calicem aquae frigidae demus, nunquam tamen nos sine mercede dimittit, sed incredibili liberalitate nos donat.
CLOSE
Montfaucon

8.2.15 Ille post multos sudores nostros et miserias, non poterit adesse nobis cum extremo supplicio puniemur, et ob leges ejus servatas mala patiemur; imo flammam accendet; hic si praecipiat poculum aquae frigidae dare, ne hujus quidem facti mercedem amitti sinet, sed large nos praemio donabit.