PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.2.12 Anima enim semel ab amore pecuniarum capta non facile neque leuiter renuet et agere et dicere quid eorum que exacerbant deum, seu et alterius facta domini serua et omnia contrarie immergentis deo.
CLOSE
Griffolini

8.2.12 Animus enim qui pecuniarum cupiditate distrahitur, non facile ab iis1470/1486/1530: his abstinet, quae deum ad iram prouocant, utpote qui alterius seruus sit domini, omnia ipsi contra diuinas leges praecipientis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.2.12 Animus enim qui pecuniarum cupiditate distrahitur, non facile ab his abstinet, quae deum ad iram prouocant: vtpote, qui alterius seruus sit domini, omnia ipsi contra diuinas leges praecipientis.
CLOSE
Montfaucon

8.2.12 Anima enim divitiarum amore semel capta, non facile absistet ab iis agendis, quae Deum ad iram provocant, utpote quae alteri serviat domino, qui in omnibus contra Dei mandata praecipiat.