PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.1.4 Qualiter igitur illuminat omnem hominem. In quantum demum ad eum pertinet. Si autem quidem uolentes mentis oculos claudentes noluerunt suscipere lucis huius radios non a lucis natura obtenebratio est illis, sed a malitia eorum qui uoluntarie priuant se ipsos dono.
CLOSE
Griffolini

8.1.4 Quomodo ergo illuminat omnem hominem? Illuminat profecto, quantum in ipso est. Si qui autem sponte sua mentis oculos1470/1486/1530: oculis conniuentibus ad huius lucis radios aciem dirigere noluerint, non ex luminis natura in tenebris perstiterunt, sed malitia sua, qui sponte tanto se dono indignos reddiderunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.1.4 quo modo ergo illuminat omnem hominem? Illuminat profecto, quantum in ipso est. Si qui autem sponte sua mentis oculis conniuentibus ad huius lucis radios aciem dirigere noluerint, non ex luminis natura, in tenebris perstiterunt: sed malicia sua, qui sponte tanto se dono indignos reddiderunt.
CLOSE
Montfaucon

8.1.4 Quomodo ergo illuminat omnem hominem? Quantum in ipso est. Si qui vero sponte sua mentis oculos claudentes, hujus lucis radios percipere nolint, non ex natura lucis evenit quod in tenebris maneant; sed ex nequitia eorum qui sponte se hoc privant munere.