PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.1.6 Qui uero nolunt dono hoc frui, sibi ipsis digni sunt hanc reputare cecitatem. Cum enim ab introitu omnibus aperto, et nullo qui prohibeat existente, uoluntarie malignantes quidam exterius maneant a nullo alio quam a propria malitia pereunt solum.
CLOSE
Griffolini

8.1.6 Qui autem eius munere frui negligunt, hanc suam caecitatem aequo librentB: liberent examine. Cum enim omnibus aditus pateat, et a nemine prohibeatur, perditi quidam1470/1486: quidem et nequam homines propria duntaxat malitia ingredi recusant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.1.6 Qui autem eius munere frui negligunt, hanc suam caecitatem sibiipsis imputent. Cum enim omnibus aditus pateat, et a nemine prohibeatur, perditi quidam et nequam homines propria duntaxat malicia ingredi recusant.
CLOSE
Montfaucon

8.1.6 Qui vero nolunt hoc frui dono, hanc sibi ipsis caecitatem imputent oportet. Cum enim aditu omnibus patente, et a nemine intercluso, quidam ex voluntaria nequitia extra manent, ii suo tantum vitio pereunt.