8.1.19 Nullus enim quorum, neque intelligentiam habet, horum suscipere concupiscentiam poterit. Quare sciebant eum filium dei, et quoniam ueniret ad homines. Que igitur sunt que non sciebant? Et que ea que non audierunt?
8.1.19 Nemo enim quod ignorat, cupere potest. Nouerunt igitur ipsum dei filium ad humanum genus descensurum. Sed quae nam sunt, quae neque uiderunt, neque audierunt?1470: audierunt. Ea quae nunc uos et uidetis et auditis.1470: auditis?
8.1.19 Nemo enim quod ignorat, cupere potest. Nouerunt igitur ipsum dei filium ad humanum genus descensurum: Sed quae nam sunt quae neque viderunt, neque audierunt? Ea quae nunc vos et videtis, et auditis:
8.1.19 Nemo enim eorum, quorum notitiam non habet, desiderio capi potest. Itaque cognoverunt Filium Dei, et venturum eum ad homines esse noverunt. Quaenam ergo sunt quae nescierunt, et quaenam quae non audierunt?