8.1.25 Si uero propterea quia non omnes tunc eum cognouerunt, sed a nobilibus et uirtuosis illis solis ipse cognitus est, dixeritis non cognosci? Secundum hoc neque nunc confitebimini adorari eum ab hominibus, quia neque nunc, omnes eum sciunt
8.1.25 Si uero quod non omnes eum tunc temporis, sed boni tantum et uirtute praediti et sanctimonia cognouerint, iccirco incognitum dixeris, hac etiam ratione nunc incognitum dixerimus, cum non ab omnibus cognoscatur.
8.1.25 Si vero quod non omnes eum tunc temporis, sed boni tantum, et virtute praediti, et sanctimonia cognouerunt, idcirco incognitum dixeris: hac etiam ratione nunc incognitum dixerimus, cum non ab omnibus cognoscatur.
8.1.25 Quod si quia non omnibus tunc notus fuit, sed probis tantum et virtute praeditis, ideo dicitis illum incognitum fuisse; eadem ratione ipsum nunc quoque non adorari ab hominibus dixeritis, quia etiam nunc non omnes ipsum noverunt.