PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.2.14 Nam hic quidem iubet inimicos omnibus fieri, Christus aut contrarium, omnes amplecti et diligere. Ille luto et lateribus affigens; hoc enim est aurum neque noctibus dimittit respirare paululum, hec a superflua quidem et mutili hac sollicitudine eripit. Libet autem congregare thesauros in celis, non ex ea que ad alios est iniusticia.
CLOSE
Griffolini

8.2.14 Siquidem illud omnium inimicitias, hic contra omnium amorem, omnibus salutem dicere. Illud nos luto et terrae affigens1470: effigens, (neque enim aliud aurum est) ne noctu quidem uel minimum respirare nos sinit, hic nos inani et superuacanea cura liberat, iubetque ut in caelo thesauros sine cuiusquam iniuria, propria iustitia recondamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.2.14 siquidem illud omnium inimicicias, hic contra omnium amorem, omnibus salutem dicere. Illud nos luto et terrae affigens, neque enim aliud aurum est, ne noctu quidem vel minimum respirare nos sinit: hic nos inani et superuacanea cura liberat, iubetque vt in coelo thesauros sine cuiusquam iniuria, propria iusticia recondamus.
CLOSE
Montfaucon

8.2.14 Hic enim jubet nos omnibus inimicos esse; contra vero Christus omnes amplecti et amare. Ille nos luto et lateribus affigens, hoc est auro, ne noctu quidem sinit nos vel paululum respirare; hic a superflua illa et insana cura nos liberat; sed jubet thesauros in caelo parare: non ex injuria aliis illata, sed ex propria justitia.