PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.2.6 Et quis utique hos tales sermones esse inquiet, sed non extra esse et insanire et furiosos esse ultima amentia? Mundus enim non cognouit ait. Sed quibus mundus non erat dignus, hii eum cognouerunt.
CLOSE
Griffolini

8.2.6 Non sani hominis, uel1530: sed insani potius, et ultimo furore1486: furori perciti merito dixerimus. Et mundus eum non cognouit, inquit, sed ii1530: hi, quibus mundus dignus non erat, eum cognouerunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.2.6 non sani hominis, sed insani potius, et vltimo furore perciti merito dixerimus. Et mundus eum non cognouit, inquit, sed hi quibus mundus dignus non erat, eum cognouerunt:
CLOSE
Montfaucon

8.2.6 Ecquis illos sanae mentis esse dicat? quis non furiosos et extrema dementia captos dixerit? Mundus eum non cognovit, inquies. Sed ii quibus dignus non erat mundus, ipsum noverunt.