PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.2.5 Demum. Solem quidem nullus lesiuum oculorum esse dicit, propter egrotantes uisu, infirmorum uidetur. Deum autem ab inbecillium suspitione, aut non esse aut pernitiosum ens, aut quandoque quidem prouidere quandoque autem neque uniuersaliter hoc facere iudicabunt quidam?
CLOSE
Griffolini

8.2.5 Nemo solem dixerit oculis noxium, eo quod nonnulli uisuB: uisi sunt hebetiori, sed quam accomodatissimum, et ex acute intuentibus eius utilitas iudicatur. Neque mel quisquam1486/1530: quispiam amarum gustu iudicauerit, quoniam tale aegrotantibus uideatur. Deum autem ex infirmorum et ignorantium iudicio, uel non esse, uel malum esse, uel1486/1530: om. aliquando rebus humanis prouidere, aliquando eas negligere, nonnulli1470/1486/1530: om. opinari.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.2.5 Nemo Solem dixerit oculis noxium, eo quod nonnulli visu sunt hebetiori, sed quam accommodatissimum, et ex acute intuentibus eius vtilitas iudicatur. Neque mel quispiam amarum gustu iudicauerit, quoniam tale aegrotantibus videatur. Deum autem ex infirmorum et ignorantium iudicio vel non esse, vel malum esse, aliquando rebus humanis prouidere, aliquando eas negligere opinari,
CLOSE
Montfaucon

8.2.5 Certe nemo solem natura sua oculis perniciosum esse dixerit, quia nonnulli oculis laborant; sed lucidus dicitur ex eorum qui sanos oculos habent judicio: mel quoque nemo amarum dixerit, quia infirmis quibusdam tale videtur esse; et Deum tamen ex infirmorum opinione vel non esse, vel malum esse, vel modo providere, modo non providere quidam pronunciabunt?