PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.2.7 Cum dixisset autem et eos qui non cognouerunt eum, in breui causam ignorantie posuit. Non enim simpliciter dixit quoniam nullus eum cognouit, sed quoniam mundus eum non cognouit, hoc est qui mundo soli affixi sunt, et qui que mundi sunt sapiunt homines.
CLOSE
Griffolini

8.2.7 Et causam ignorationis inseruit. Non enim simpliciter inquit: Nemo eum cognouit, sed mundus eum non cognouit, hoc est, qui tantum mundo inhaerent, qui mundo innituntur, qui terrena duntaxat sapiunt,
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.2.7 et causam ignorationis inseruit. Non enim simpliciter, inquit. Nemo eum cognouit: sed, mundus eum non cognouit: hoc est, qui tantum mundo inhaerent, qui mundo innituntur, qui terrena duntaxat sapiunt:
CLOSE
Montfaucon

8.2.7 Cum autem memorat eos qui ipsum non noverunt, carptim ignorantiae causam indicat. Neque enim simpliciter dixit, nemo ipsum novit; sed mundus eum non cognovit; id est, ii homines qui mundo tantum haerent, et ea quae mundi sunt sapiunt.