PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.1.14 Et multis in locis eis iudicium stans, Moysi meminit. De reliquis uero prophetis, apostolus. Omnes enim prophetas a Samuele cognouisse, ait Petrus eum et presentiam eius a longe presonuisse ita dicens. Et omnes prophete a Samuele et hiis qui secundum deinceps tempus quicumque loquti sunt et annuntiauerunt dies hos,
CLOSE
Griffolini

8.1.14 Et frequenter in eos inuectus Moysi meminit, et quod reliqui prophetae eandem habuissent cognitionem. Apostolus Petrus omnes prophetas a Samuele cognouisse eum, et eius aduentum multo ante tempore praedixisse1530: dixisse his uerbis attestatur: Et omnes prophetae a Samuel, et deinceps qui locuti sunt, annuntiauerunt dies istos.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.1.14 Et frequenter in eos inuectus, Mosi meminit: et quod reliqui prophetae eandem habuissent cognitionem, apostolus Petrus, omnes prophetas a Samuele cognouisse eum, et eius aduentum multo ante tempore dixisse, his verbis attestatur: Et omnes prophetae a Samuele, et deinceps qui locuti sunt, annunciauerunt dies istos.
CLOSE
Montfaucon

8.1.14 Ac saepe illis obsistens, Moysem memorat. De reliquis vero prophetis Apostolus. Omnes enim prophetas a Samuele illum cognovisse, et adventum ejus diu ante praenunciasse dicit Petrus his verbis: Et omnes prophetae a Samuele et deinceps qui loquuti sunt, annunciaverunt dies istos.