PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.2.8 Ita enim assueuit uocare eos et Christus, ut quando dicit: Pater sancte et mundus te non cognouit. Non ergo eum solum, sed et patrem eius mundus ignorauit sicut diximus: Nichil enim ita turbat mentem, ut liquefieri presentibus.
CLOSE
Griffolini

8.2.8 sic etiam Christus eos appellare consueuit. Pater sancte, inquit, et mundus te non cognouit. Neque filium tantum, sed et patrem mundus ignorauit, quemadmodum diximus. Nihil etenim adeo mentem perturbat, quam saecularibus hisB: iis rebus inhaerere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.2.8 sic etiam Christus eos appellare consueuit. Pater sancte, inquit, et mundus te non cognouit. Non igitur filium tantum, sed et patrem mundus ignorauit, quemadmodum diximus. Nihil etenim adeo mentem perturbat, quam secularibus his rebus inhaerere.
CLOSE
Montfaucon

8.2.8 Sic enim solet Christus ipsos appellare, ut cum dicit, Pater sancte, et mundus te non cognovit. Non igitur Filium tantum, sed etiam Patrem ejus mundus ignoravit, ut dicebamus. Nihil enim ita mentem turbat, ut rebus praesentibus inhiare.