PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.1.10 Sicut enim illi ad homines respicientes fidei perdiderunt salubritatem, scientes quidem quoniam ipse unigenitus filius dei, propter principes autem non confitentes, ut non extra synagogam fierent, ita et hunc mulieri cuidam largientem salutem aiunt exuisse suam.
CLOSE
Griffolini

8.1.10 Nam quemadmodum hi hominum gratia fidei firmitudinem prodiderunt, et Christum unigenitum1470/1486/1530: unigenitum et dei filium intelligentes, principumB: principium tamen gratia fateri noluerunt, ne e synagoga eiicerentur. Ita et illum ut mulieri cuidam rem gratam faceret, salutem suam inquiunt contempsisse.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.1.10 Nam quemadmodum hi hominum gratia, fidei firmitudinem prodiderunt, et Christum vnigenitum, et dei filium intelligentes, principum tamen gratia fateri noluerunt, ne e synagoga eiicerentur: ita et illum vt mulieri cuidam rem gratam faceret, salutem suam inquiunt contempsisse.
CLOSE
Montfaucon

8.1.10 Quemadmodum enim illi, ut hominibus assentarentur, sanam prodidere fidem, gnari ipsum Unigenitum Dei esse, principum vero metu id non confitentes, ne ex Synagoga ejicerentur; ita et illum in mulieris cujuspiam gratiam, salutem suam inquiunt prodidisse.