PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.1.16 Qualiter igitur ait ipse dicebat: Multi prophete cupierunt uidere que uos uidetis et non uiderunt, et audire que auditis et non audierunt. Num non participauerunt cognitione que est in eum.
CLOSE
Griffolini

8.1.16 Ad haec obiecerit quispiam. Quo igitur pacto multi prophetae cupierunt uidere, quae uidetis, et non uiderunt,F: uiderunt? et audire quae auditis, et non audierunt? Nunquid non fuerunt eius cognitionis participes?
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.1.16 Ad haec obiecerit quispiam: Quo igitur pacto ipse dicebat multi prophetae cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt? Nunquid non fuerunt eius cognitionis participes?
CLOSE
Montfaucon

8.1.16 Quomodo ergo, inquies, ipse dixit, Multi prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt? Annon fuerunt ejus cognitionis participes?