PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

82.1.17 Et nimirum hoc ait spiritum facere. Qualiter igitur id a patre petit nunc? Vt discas rursus parilitatem honoris. Recta enim dogmata de Deo dicunt et sanctificant animam. Si enim sermone ait sanctificari eos, ne mireris.
CLOSE
Griffolini

82.1.17 Atqui hoc spiritus officium dicit. Cur nunc a patre id postulat? ut iterum aequalitatisF: aequalitatis? admoneare. Recta de deoB: ea doctrina animam sanctificat. Quod si uerbo dicit sanctificari, ne admireris.
CLOSE
Griffolini-Montanus

82.1.17 Atqui hoc spiritus officium dicit. Cur nunc a patre id postulat? Vt iterum aequalitatis admoneare. Recta de deo doctrina animam sanctificat. Quod si verbo dicit, sanctificari, ne admireris.
CLOSE
Montfaucon

82.1.17 Atqui hoc Spiritum facere dicit. Cur autem illud a Patre nunc postulat? Ut rursum aequalitatem discas. Recta quippe de Deo dogmata animam sanctificant. Si autem verbo sanctificari dicit, ne mireris.