Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXXXII (Paris fol.144va-146va; Harley fol.185ra-187rb)
82.1.1 Ego dedi eis sermonem tuum et mundus odiuit eos quoniam non sunt de mundo sicut ego non sum de mundo.
82.1.2 Cum uirtuosi facti persecutionem patiamur a perniciosis, et uirtutem desiderantes iniuriam accipiamus ab illis, ne anxiemur neque turbemur. Talem enim habet rem naturam, et ubique odium parere assueuit uirtus apud perniciosos.
82.1.3 Inuidentes enim hiis qui honeste uiuere uolunt, et estimantes preparare sibiipsis excusationem, si aliorum gloriam submittant, odiunt interim eos qui contraria gradiuntur et omnia agunt ut confundant uitam illorum.
82.1.4 Sed ne doleamus, hoc enim uirtutis signum est. Propterea et Christus ait: Si de mundo essetis, mundus utique quod proprium est diligeret. Et alibi rursus: Ve uobis cum benedixerint omnes homines!
82.1.5 Propterea et hic ait: Sermonem tuum dedi eis, et mundus odiunt eos. Rursus dicit causam propter quam digni sunt multa a patre diligencia potiri.
82.1.6 Propter te enim, ait, odio habiti sunt et propter sermonem tuum, quare digni omni utique sunt frui prouidencia. Non rogo ut tollas eos sed ut serues eos de pernicioso.
82.1.7 Rursus explanat sermonem, rursus apertiorem operatur. Quod nichil aliud est ostendentis quam quoniam multam facit eorum procurationem in eo quod cum certitudine facit eam que pro ipsis deprecationem.
82.1.8 Et nimirum ipse dixit quoniam omnia faciet pater quecumque petierint. Qualiter igitur hic ipse pro eis deprecatur? Nichil aliud quam dixi quam amorem ostendens.
82.1.9 De mundo non sunt sicut ego non sum de mundo. Qualiter igitur alibi ait: Quos dedisti michi de mundo, tui erant? Illic quidem naturam dicens, hic autem de actibus perniciosis, et longam eorum componit laudationem.
82.1.10 Primum quoniam non sunt de mundo; deinde quoniam ipse eos dedit, et quoniam sermonem eius seruauerunt, et quoniam propterea odio habentur.
82.1.11 Si uero dicit: Sicut ego non sum de mundo, ne tumultueris. Hoc enim, id est sicut, hic non est indissimilis certitudinis.
82.1.12 Quemadmodum enim cum in ipso et patre ponitur, hoc id est sicut, multa parilitas est propter nature cognationem, ita cum in nobis et ipso dicatur, multum quod est medium proptereaque et est quod medium et infinitum alterutrius nature.
82.1.13 Si enim non fecit ipse peccatum, neque dolus aliquis inuentus est in ore eius, qualiter potuerunt utique apostoli adequari ei? Quid igitur est quod ait: De mundo non sunt?
82.1.14 Ad aliud respiciunt nichil neque commune quid ad terram est eis, sed celestium facti sunt ciues. Sed et eis amorem eius ostendit cum ad patrem eos laudat et commendat ei qui genuit.
82.1.15 Dicens autem: Serua eos, non de periculorum ereptione ait solum, sed et de ea que in fide est permanencia. Idcirco et induxit: Sanctifica eos in ueritate tua.
82.1.16 Sanctos fac per spiritus dationem et recta dogmata, sicut cum dicit: Mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis. Et nunc idem ait: Erudi eos, doce ueritatem.
82.1.17 Et nimirum hoc ait spiritum facere. Qualiter igitur id a patre petit nunc? Vt discas rursus parilitatem honoris. Recta enim dogmata de Deo dicunt et sanctificant animam. Si enim sermone ait sanctificari eos, ne mireris.
82.1.18 Et quoniam de dogmatibus ait, induxit: Sermo tuus ueritas est; hoc est, nullum mendacium est in eo, omnino euenire oportet omnia que dicta sunt;
82.1.19 et quoniam nichil typicum ostendit rursus neque corporeum, sicut ait Paulus et de ecclesia quoniam: Sanctificauit eam in uerbo. Nouit enim purgare uerbum Dei.
82.1.20 Videtur michi et aliud ostendere, hoc id est Sanctifica eos. Puta in segregando eos sermoni et predicationi, et hoc rursus ex hiis que sunt deinceps manifestum est.
82.1.21 Sicut enim me, ait, misisti in mundum, et ego misi eos. Quod dicit et Paulus: Ponens in nobis sermonem reconciliationis.
82.1.22 Pro quo enim Christus missus est, pro hoc et hii orbem terrarum assumpserunt. Hoc autem, id est Sicut, rursus hic non similiter de eo et apostolis ponitur. Qualiter enim? sed ut erat capax hominibus mitti.
82.1.23 Consuetudo autem est et futurum ut factum dicere: Et pro eis sanctifico meipsum ut sint sanctificati in ueritate.
82.1.24 Quid est sanctifico meipsum? Offero tibi hostiam. Hostie uero omnes, sancte dicuntur, et principaliter sancta que Deo reponuntur.
82.1.25 Quia enim antiquitus in typo sanctificatio erat in oue. Nunc autem non est in typo, sed in ipsa ueritate? Ideo ait: Vt sint sanctificati in ueritate tua.
82.1.26 Etenim et eos tibi commendo et facio oblationem. Aut propterea quia caput hoc fit ait, aut propterea quia et ipsi immolantur.
82.1.27 Representate, enim ait, membra uestra immolationem innocentem sanctam hostiam uiuentem; et: Reputati sumus ut oues occisionis; et: Sine morte hostiam eos operatur et oblationem.
82.1.28 Quoniam enim hostiam enigmatice insinuauit eam que suiipsius, dicens: Sanctifico; manifestum est ex hiis que sunt deinceps.
82.1.29 Quoniam enim pro eis mortuus est, dixit autem quoniam: Pro eis sanctifico meipsum.
82.1.30 Vt non quis estimet quoniam pro apostolis solum hoc faciebat, induxit: Non de hiis autem rogo solum, sed et de hiis qui credunt per sermonem eorum in me.
82.2.1 Hinc rursus restaurauit eorum animas, ostendens futuros multos discipulos. Quia uero quod habebant precipuum commune fecit, rursus eos consolatur ostendens et aliorum salutis eos fieri causam.
82.2.2 Dicens autem de salute eorum et quod sanctificati sunt fide et hostia, dicit de reliquo de unanimitate, et in hoc de reliquo de unanimitate, et in hoc de reliquo concludit sermonem. Hinc incipiens et in id finiens.
82.2.3 Et incipiens ait: Mandatum nouum do uobis; et hic dicit: Vt sint unum sicut tu, pater, in me, et ego in te.
82.2.4 Rursus hoc, id est Sicut, non certissime parilitatis in eis, neque possibile eis erat tantum, sed ut hominibus possibile, sicut cum dicit: Fiatis misericordes sicut et pater uester.
82.2.5 Quid autem est in uobis in fide que apud uos? Quia enim ita nichil scandalizat uniuersos ut diuelli, hoc construit ut fiant unum. Quid igitur? Perfecit id? ait. Et ualde perfecit.
82.2.6 Vniuersi enim qui per apostolos crediderunt, unum sunt. Etsi quidam ex ipsis diuulsi sunt. Neque enim eum hoc latuit, sed et predixit et monstrauit hec omnia hominum desidie esse.
82.2.7 Vt mundus credat quoniam tu me misisti. Quod igitur et incipiens dixit quoniam: In hoc cognoscent omnes quoniam mei discipuli estis, si amaueritis uos inuicem.
82.2.8 Et qualiter hinc credere debebant? Quoniam pacis est Deus. Si igitur que didicerunt conseruauerunt, scient magistrum a discipulis qui audiunt.
82.2.9 Si uero altercentur, non dicent pacifici Dei esse discipulos. Non existentem uero me pacificum, non confitebuntur missum esse a te.
82.2.10 Vides qualiter quoniam usque in finem hoc construit se ad patrem eiusdem esse concordie? Et ego gloriam quam dedisti michi, dedi eis. Eam que per signa, eam que per dogmata, et ut unanimes sint.
82.2.11 Hec enim est gloria ut sint unum, et signis maior gloria est. Sicut enim et Deum admiramur quoniam non est contentio neque discordia apud naturam illam, et maxima hec gloria, ita et hii, ait, hinc efficiantur clari.
82.2.12 Et qualiter, patrem ait, petit dare eis hoc dicens dare? Siue enim id de signis, siue de unanimitate, siue de pace unus ei sermo uidetur, ipse eis hec tribuens.
82.2.13 Vnde manifestum est quoniam consolationis gracia eorum peticio sit. Ego in eis et tu in me. Qualiter dedit gloriam in eis factus et patrem habens secum ut eos contineat?
82.2.14 Alibi uero non ita ait. Non enim per eum patrem accedere, sed eum et patrem accedere et mansionem apud eum facere, illic quidem Sabellianorum obstruens ora, hic uero Arrii suspicionem destruens.
82.2.15 Vt sint perfecti in id quod unum, ut cognoscat mundus quoniam tu me misisti. Continue id dicit, ostendens signo magis pacem homines posse obstruere.
82.2.16 Sicut enim contentio dissolutum, ita consonancia contentum. Et amasti eos sicut me amasti. Rursus hic, hoc id est Sicut, ut homines amari capax est, et argumentum amoris, hoc id est seipsum pro eis dare.
82.2.17 Dicens igitur quoniam erant in cautela, quoniam non euertentur, quoniam erunt sancti, quoniam multi credent per eos, quoniam multa pocientur gloria, quoniam non ipse sanctificauit eos solus sed et pater;
82.2.18 dicit de reliquo, de hiis que post eam, que hinc absentationem sui, et de coronis reconditis eis. Pater, enim ait, quos dedisti michi, uolo ut ubi ego sum et hii sint.
82.2.19 Quod igitur querebant semper, dicentes: Quo uadis? Quid dicis? Hoc in peticione accipis et nondum habes? Qualiter igitur eis dixisti: Sedebitis super duodecim thronos? Qualiter alia promittebas plura et maiora?
82.2.20 Vides quoniam omnia condescensionis gracia dicuntur? Quia qualiter dicebat: Sequeris autem postea? Sed pro ampliori certitudine et indicatione amoris hec ait: Vt considerent gloriam meam quam dedisti michi.
82.2.21 Rursus hoc quod ad patrem concordatur signum, altius quidem hiis que prius. Ante constitutionem enim mundi, ait. Habens autem quamdam et ipsius condescensionem. Dedisti enim michi, dicit.
82.2.22 Si uero hoc non est, libenter utique interrogarem eos qui contradicunt. Qui dat subsistenti alicui dat. Non igitur primum eum generans, postea gloriam dedit, prius dimittens eum esse inglorium? Et qualiter utique haberet hoc rationem?
82.2.23 Vides quoniam, hoc id est Dedit, generauit est. Sed propter quid non dixit, ut participent gloria mea, sed: Vt considerent gloriam?
82.3.1 Hic enigmatice insinuat quoniam omnis requies hec est considerare in filium Dei. Hoc denique et glorificari facit quod et Paulus ait: Reuelata facie gloriam domini speculantes.
82.3.2 Sicut enim qui ad radios considerant, et aere uoluptuantur subtilissimo a uisu habent uoluptatem;
82.3.3 ita et tunc, et multo magis hoc nobis operabitur delectationem. Simul autem et ostendit quoniam non hoc est quod uidetur, sed horribilis quedam et ineffabilis substancia.
82.3.4 Pater iuste et mundus te non cognouit. Quid uult hoc? Quam habet consequenciam?
82.3.5 Ostendit hic neminem scientem Deum quam solos eos qui filium cognouerunt, et nimirum in nullo habentes incusare.
82.3.6 Hoc enim est: Pater iuste. Hic michi uidetur et anxius hoc dicere quoniam eum qui ita bonus et iustus est, noluerunt cognoscere.
82.3.7 Quia autem Iudei dicebant se Deum scire, ipsum autem nescire, ad hoc ostenditur, dicens quoniam: Amasti me ante constitutionem mundi, responsionem componens ad accusationes Iudaicas.
82.3.8 Qui enim gloriam accepit, qui amatus est ante constitutionem mundi, qui testes habere uult eos glorie illius, qualiter contrarius esset patri?
82.3.9 Non igitur hoc est quod aiunt Iudei quoniam ipsi quidem te cognoscunt, ego uero ignoro, sed contrarium: Ego quidem te noui, illi uero te non cognouerunt; sed: Et hii te cognouerunt quoniam tu me misisti.
82.3.10 Vide quoniam eos enigmatice insinuauit qui dicebant eum non esse ex Deo, et ad hoc sermonem recapitulate omnem, dicens: Et notum feci eis nomen tuum et notum faciam.
82.3.11 Et nimirum spiritus sancti ais perfectam cognitionem, sed que spiritus sunt, mea sunt. Vt amor quo amasti me in ipsis maneat, et ego in eis.
82.3.12 Si enim didicerint quis tu, tunc scient quoniam non abscisus ego, sed eorum qui ualde amantur et proprius filius et copulatus.
82.3.13 Hoc uero suasi ut oportet ego manebo in eis, et fidem que in me est et amorem seruabunt certissimum. Amantibus autem eis ut oportet, ego manebo in eis.
82.3.14 Vides qualiter in bonum finis obuiauit que omnium mater consummans sermonem.
Morale lxxxii. Promotio ad iusticiam et enarratio eorum que in uita iustorum.
82.3.15 Credamus igitur et amemus Deum ut non et de nobis dicatur: Deum confitentur scire, operibus autem negant. Et rursus: Fidem negauit, et est infideli deterior.
82.3.16 Quando enim ille et seruis et cognatis et exteris auxiliatur, tu uero neque eos qui secundum genus attinent curas, que erit de reliquo excusacio Deo blasphemato et in iniuriam deducto propter te?
82.3.17 Intuere enim quot dedit nobis occasiones benefaciendi Deus. Huius quidem ut cognati, alterius uero ut amici, alterius ut uicini, alterius ut ciuis, alterius ut hominis misereri, ait.
82.3.18 Si uero nichil te horum detinet, sed omnia abscideris uincula, audies Paulum quoniam infideli es deterior quoniam ille quidem nichil de elemosina audiens, neque de celis, superexcessit te in misericordia.
82.3.19 Tu autem ipsos inimicos amare iussus familiares ut inimicos aspicis, et pecuniis parcis magis quam corporibus. Et nimirum hee quidem consumpte nichil paciuntur uersutum. Hic autem despectus abit.
82.3.20 Que igitur est insania pecuniis parcere et despicere cognatos? Vnde hic amor introductus est? Vnde inhumanitas et crudelitas hec?
82.3.21 Si enim quis uelut in spectaculi uertice sedens, mundum inspexerit uniuersum, magis autem si uultis unam interim assumam ciuitatem.
82.4.1 Si quis igitur in excelso sedens uniuersa uidere poterit humana, excogita quantam incusabit irrationabilitatem, quantas lacrimas ferret, quanto ridebit risu, quanto odio odiet.
82.4.2 Talia enim agimus ut et risu et amencia et lacrimis et odio sint digna. Ille nutrit canes ut feras siluestres uenetur, ipse in feritatem incidens, alius aues et tauros ut transferat lapides, homines uero despicit fame liquefactos.
82.4.3 Et aurum quidem infinitum consumit ut ligneos homines operetur, eos autem qui uere sunt homines lapideos fientes ab afflictione despicit.
82.4.4 Alius calculos aureos congregans, cum multa infelicitate circuminduit muros, uentres autem inopum, nudos aspicens non flectitur.
82.4.5 Et hic quis in uestimentis suis uestimenta rursus excogitat, alius autem neque corpus ipsum nudum uestire habet. In iudiciis autem rursus alius alium absorbuit.
82.4.6 Alius ad meretrices perdidit et ad parasitas, alius ad mimos et saltatrices, in fabricationibus alius preclaris, in emptione agrorum et domorum.
82.4.7 Rursus hic quidem usuras numerat, ille uero usuras usurarum. Ille uero litteras componit multis plenas occisionibus, et neque eam que a nocte requiem fructificat in aliorum malis uigilans.
82.4.8 Die uero facta hic quidem ad lucrum iniustum, ille uero ad consumptionem impudicam, hii uero ad furtum publicum currunt.
82.4.9 Et eorum quidem que superflua et prohibita sunt multum studium, eorum uero que sunt necessaria cura nulla. Qui uero iudicant, nomen quidem decernentium habent, opus uero latronum et homicidarum.
82.4.10 Etsi iudicationes quis scrutabitur, etsi testamenta, decem milia rursus inueniet et hec mala, dolos, furta, insidias. Et circa hec uniuersa uacatio, spiritualium autem cura nulla.
82.4.11 Sed ecclesiam pro hoc ut uideantur et iudicent solum molestant. Quod autem queritur non hoc est, sed operibus nobis opus est et mente pura.
82.4.12 Si uero totam diem consumpserit in auariciam, deinde parua uerba intrans ecclesiam dixeris. Non solum non Deum propicium fecisti, sed et irritasti magis.
82.4.13 Si enim uis reconciliari tibi dominatorem, opera ostende, disce portitorem calamitatum, uide nudos et esurientes et eos qui iniusticiam patiuntur. Decem milia misericordie tibi proposuit uias.
82.4.14 Ne igitur decipiamus nosmetipsos inaniter et uane uiuentes, neque quoniam nunc sani sumus et uoluptamur, contempnamus.
82.4.15 Sed et excogitantes quoniam multociens in egritudinem incidentes, et in ultimum infirmitatis uenientes; morimur timore et expectatione futurorum.
82.4.16 Expectemus rursus in eadem incidere, et eumdem habeamus timorem, et efficiamur meliores. Quia hiis que agimus demum nunc decem milibus accusationibus digni sumus.
82.4.17 Qui quidem in iudiciis leonibus assimilantur et canibus, qui uero in foro, uulpibus, qui uero ociosam uiuunt uitam, neque hii in id quod oportet otio utuntur, uacationem uniuersam ad spectacula et ea que illic mala consumentes.
82.4.18 Et qui increpet ea que fiunt, nullus est. Qui autem zelantur et mordentur quoniam non similiter eis sunt multi, ut hii rursus torqueantur et non facientes mala. Non enim solum ea faciunt, sed et coacceptant eos qui agunt.
82.4.19 Etenim ea que desiderii eis similiter corrupta sunt. Vnde manifestum est quoniam et mentis est uindictam dare. Hec secundum unamquamque diem dico, et dicens non cessabo.
82.4.20 Nam si quidam quidem audierit lucrum, si uero nullus qui attendat sit, tunc audietis hec quando lucrum non est, et conqueremini de uobisipsis et a causa nos puri erimus.
82.4.21 Sed ne fiat nos solam hanc excusationem habere, sed gloriationem uos fieri nostram apud tribunal Christi,
82.4.22 ut communiter bonis fruamur, gracia et clemencia domini nostri Ihesus Christi cui gloria in secula seculorum, amen.