82.2.14 Alibi uero non ita ait. Non enim per eum patrem accedere, sed eum et patrem accedere et mansionem apud eum facere, illic quidem Sabellianorum obstruens ora, hic uero Arrii suspicionem destruens.
82.2.14 Alibi autem non per se patrem, sed se et patrem aduenisse, et mansionem apud eum1530: eos fecisse dicit. Illic Sabellio silentium imponens, hic Ario.
82.2.14 Alibi vero non ita loquitur; non enim claritatem acceperunt quod Pater advenerit, sed quod ipse cum Patre venerit, et mansionem apud eum fecerit, illic Sabellii, hic Arii opinionem confutans.