Omelia LXXXII (lxxxi)
82.1.1 Ego dedi eis sermonem tuum: et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
82.1.2 Cum virtuti operam damus, et mali homines persequuntur, et nos derident, nolimus aegreferre, neque dolere: ita enim se res habet. Semper odium parit apud malos virtus,
82.1.3 inuident enim bene viuere volentibus, sibi excusationem arbitrati, si aliorum gloriam carpunt. Odio habent, qui contraria1603: contrariam quam ipsi faciunt, et pro viribus adnituntur, vt illorum vitam criminibus inurant:
82.1.4 sed non propterea doleamus, hoc enim virtutis signum est, ideo Christus inquit: Si de mundo essetis, mundus quod suum est amaret. Et iterum alio in loco, Vae vobis cum bene dixerint omnes homines:
82.1.5 idcirco et hoc in loco ait, Sermonem tuum dedi eis, et mundus odio eos habuit. Iterum causam affert, quare digni sint, quorum pater curam habeat.
82.1.6 Propter te odio habiti sunt, inquit, et propter sermonem tuum: itaque digni sunt protectione tua. Non rogo, vt tollas eos de mundo, sed vt serues eos a malo.
82.1.7 Iterum exponit sermonem, et manifestiorem reddit: quod nihil aliud signat, quam quod multam de his curam habet: cum eos tam diligenter commendet.
82.1.8 Atqui ipse dicebat omnia facturum patrem, quae peterent: cur ergo pro his rogat? Nulla alia, quam praedicta ratione, vt dilectionem suam demonstraret.
82.1.9 De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. Quo modo ergo alibi dicit: Quos dedisti mihi de mundo, tui sunt? Illic de natura, hic de malis operibus locutus est. Et multis eos laudibus prosequitur,
82.1.10 primum quod non sunt de mundo, Inde quod ipse eos dederit, et sermonem eius custodierint, et quod propterea odio habeantur.
82.1.11 Quod autem dicit, Sicut ego non sum de mundo, noli perturbari: illa enim particula, sicut, non est indiscretae certitudinis.
82.1.12 Vt enim cum de patre et ipso dicitur, sicut summa aequalitas indicatur propter naturae cognationem, ita cum de nobis et ipso dicitur, maxima per vtriusque naturae differentiam diuersitas.
82.1.13 Nam si peccatum ipse non fecit, neque dolus inuentus est in ore eius: quo pacto ei Apostoli poterant comperari1603: comparari? Sed quid signat, non sunt de mundo?
82.1.14 Ad aliud spectant, nihil cum terra communicant, sed coeli facti sunt ciues: et ex hoc amorem suum ostendit, cum apud patrem eos Laudat, et commendat.
82.1.15 Id autem verbum, Serua eos: non a periculis tantum dicit, sed vt in fide perstent: ideo adiecit, Sanctifica eos in veritate tua.
82.1.16 Fac sanctos per spiritus exhibitionem, et doctrinam rectam. Et sicut cum inquit, Mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis: ita et nunc instrue eos, doceas veritatem.
82.1.17 Atqui hoc spiritus officium dicit. Cur nunc a patre id postulat? Vt iterum aequalitatis admoneare. Recta de deo doctrina animam sanctificat. Quod si verbo dicit, sanctificari, ne admireris.
82.1.18 Nam quod de doctrina loqueretur, addidit: Sermo tuus veritas est. hoc est, quod nullum in eo est mendacium. Quod si veritas est, omnino quicquid dicit, futurum esse,
82.1.19 et nihil figuratum1603: om., nihil corporeum demonstrat. Sicut et Paulus de ecclesia ait, quod sanctificauit eam in verbo: quod enim verbum dei purgaret, intelligebat.
82.1.20 Videtur autem mihi et aliud significari per illam particulam, Sanctifica eos: perinde ac si diceret, segrega eos et verbo, et praedicatione: et hoc etiam ex sequentibus constat.
82.1.21 Sicut enim inquit, me misisti in mundum, et ego misi eos. Quod et Paulus dicit, ponens in nobis verbum reconciliationis:
82.1.22 pro quo enim Christus abiit, pro hoc hi orbem terrarum comprehenderunt. Hic etiam hoc verbum, sicut, non similitudinis est ad deum, et ad apostolos. Quo modo enim taliter homines mitti poterant?
82.1.23 Mos autem ei est de futuro tanquam de praeterito loqui. Et pro eis sanctifico meipsum, vt sint sanctificati in veritate.
82.1.24 Quid sibi vult, Sanctifico meipsum? Offero tibi sacrificium. Sacrificia omnia sancta dicuntur, et proprie sancta quae deo dedicata sunt.
82.1.25 Cum antiquitus in figura sanctificatio esset in ouibus, nunc non in figura, sed in veritate: ideo inquit, Vt sint sanctificati in veritate tua.
82.1.26 Etenim eos tibi commendo, et oblationem facio, siue propter caput hoc fieri dicit, siue quia ipsi sacrificati sunt.
82.1.27 Constituite, inquit, membra vestra hostiam viuentem, sanctam: et, Reputati sumus, vt oues occisionis: et, sine morte hostiam eos facit, et oblationem.
82.1.28 Nam quod hostiam sui significaret, dicendo, Sanctifico: constat ex sequentibus,
82.1.29 cum pro eis moreretur. Dicens autem, Pro eis sanctifico meipsum,
82.1.30 ne quis arbitraretur, quod pro apostolis haec solum faceret, addidit: Non pro his rogo solum, sed et pro credentibus per sermonem eorum in me.
82.2.1 Hinc iterum eorum animos erigit, indicans multos futuros discipulos: cum enim quod habebant eximium, commune fecit, iterum eos consolatur, ostendens eis aliorum salutis futuros authores.
82.2.2 Ex quo autem de eorum salute, et sanctificatione per fidem et sacrificium dixit, iam ad concordiam eos exhortatur, in quo sermonem suum concludit vnde inceperat.
82.2.3 Dixerat enim, mandatum nouum do vobis, Vt sint vnum sicut tu pater in me, et ego in te.
82.2.4 Iterum, sicut non exactae aequalitatis est, neque enim ita vnum esse poterant, sed pro humana facultate, sicut cum dicit: Estote misericordes, sicut pater.
82.2.5 Quid signat, In nobis? in fide in nos. Nam cum nihil adeo omnes perturbet, vt dissensio, id agit vt vnum fiant. Quid ergo? hocne assecutus est? Sane quidem.
82.2.6 Omnes enim per apostolos credentes vnum sunt, quanuis nonnulli ex his dissentiant, neque hoc eum latuit, sed praedixit hominum desidiam.
82.2.7 Vt mundus credat, quia tu me misisti. quod et in principio dixit: In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si inuicem diligitis.
82.2.8 Et quo modo hinc erant credituri? Quia pacis est deus, inquit. Si ergo quae ex his didicerunt, seruauerunt, a discipulis magistrum auditores intelligent:
82.2.9 si dissentient, non inuenient dei pacis esse discipulos. Si non ero pacificus, a te missum non confitebuntur.
82.2.10 Vides quo pacto ad finem vsque cum patre concordiam confirmat? Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: hoc est, signorum et doctrinae, et vt concordes sint.
82.2.11 Haec enim claritas, vt sint vnum, atque etiam maior signis. Quemadmodum enim deum admiramur, quod nulla dissensio, nulla pugna est in eius natura, et haec maxima gloria est: ita et hi propterea clari efficientur.
82.2.12 Et cur patrem hoc postulat, cum ipse se dare profiteatur? Nam siue de signis, siue de concordia, siue de pace ei sermo sit, haec se exhibere apparet,
82.2.13 vnde constat consolandi eos gratia postulare. Ego in eis, et tu in me. Quo modo dedit claritatem? In eis manendo, et secum patrem habendo, vt eis opitularetur.
82.2.14 Alibi autem non per se, patrem, sed se et patrem aduenire, et mansionem apud eos facere dicit. Illic Sabellio silentium imponens, hic Ario.
82.2.15 Vt sint consummati in vnum, Vt cognoscat mundus, quia tu me misisti. Frequenter hoc dicit, vt potentiorem pacem, quam signa ad persuadendum demonstret.
82.2.16 Sicut enim discordia debilitat, ita concordia corroborat. Et dilexi eos, sicut me dilexisti. Hic iterum, sicut, ponitur ad morem, vt hominem diligi licet, et vt dilectionis argumentum, quod seipsum pro eis dederit.
82.2.17 Cum ergo dixisset in securitate futuros, quod non mutabuntur, quod erunt sancti, quod multi per eos erunt credituri, quod multam gloriam consequentur, quod non solum ipse eos dilexerit, sed etiam pater,
82.2.18 iam prosequitur, quae post eorum hinc migrationem erunt futura, quae praemia, quae essent eis coronae repositae. Pater, inquit, quos dedisti mihi, volo vt vbi sum ego, et illi sint mecum.
82.2.19 Quod semper quaerebant, dicentes: Quo vadis?1603: vadis: quid dicis? Id pollicitus es, quod nondum habebas? Quo modo ergo eis dixisti: Sedebitis super sedes duodecim? Quo modo alia, et plura maiora pollicitus es?
82.2.20 Ecce quod omnia ad humanam respiciunt imbecillitatem. Nam quo modo dicebat: Sequeris autem postea? Sed ad maiorem certitudinem, et amoris ostensionem haec dicit. Vt videant claritatem meam, quam dedisti mihi.
82.2.21 Iterum hoc concordiae ad patrem indicium altius quam priora. Ante constitutionem mundi, inquit: quod et ipsum aliquantulum ad humanam naturam respicit, Dedisti mihi, inquit.
82.2.22 Quod si non ita est, libenter negantes interrogarem: Qui dat, alicui subsistenti dat: num primum generauit, inde claritatem dedit, ante inglorium dimisit? Et qua nam hoc nititur ratione?
82.2.23 Vides, quod dedisti, pro genuisti intelligitur? Sed cur non dixit, vt participent: sed, vt videant claritatem?
82.3.1 Hic ostendit, quod omnis ea requies est spectare filium dei, hoc claros esse facit: quod et Paulus inquit, Reuelata facie gloriam domini speculantes.
82.3.2 Quemadmodum enim qui in Solis radios intuentur, aerem nacti tenuissimum visu voluptatem percipiunt:
82.3.3 ita tunc1603: nunc, et longe etiam maior orietur nobis1603: vobis voluptas. Simul autem nobis ostendit, quod non hoc videtur sed admiranda quaedam substantia.
82.3.4 Pater iuste, mundus te non cognouit. quid hoc signat? Quam nam habet consequentiam?
82.3.5 Ostendit neminem scire deum, nisi solos qui filium cognoscunt: hoc est, Volebam omnes hoc esse, sed non cognouerunt te, quanuis nihil possent arguere:
82.3.6 hoc enim significant, Pater iuste. Hoc mihi asperius dictum videtur, quod tam bonum, tam iustum cognoscere noluerint.
82.3.7 Cum enim Iudaei deum se scire, ipsum autem nescire dixissent, ad hoc respondet inquiens, Dilexisti me ante mundi constitutionem, se aduersus Iudaeorum calumnias excusans.
82.3.8 Qui claritatem accipit, qui ante mundi constitutionem dilectus est, qui testes vult eos illius claritatis: quo modo contrarius esset patri?
82.3.9 Non igitur hoc est quod dicunt Iudaei, quod ipsi te cognoscunt: ego autem minime, sed contra omnino. Ego te noui, non alii. Et hi cognouerunt, quia tu me misisti.
82.3.10 Vides quod eos notat, qui ipsum a deo non esse dicebant, et ad hoc omnem refert sermonem? Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam.
82.3.11 Atqui spiritus perfectam cognitionem inquis, sed quae spiritus sunt, mea sunt. Vt dilectio, qua dilexisti me in ipsis sit, et ego in ipsis.
82.3.12 Si enim intelligerent, qui tu sis, tunc scirent me alienum non esse, sed maxime dilectum filium, et coniunctum.
82.3.13 Qui hoc, vt decet, credunt, et fidem in me: et veram seruant dilectionem, et qui me vere diligunt, in his ego sum.
82.3.14 Vide quo modo in perfectum finem desinit, in dilectionem omnium bonorum matrem.
82.3.15 Credamus ergo, et diligamus deum, ne de nobis dicatur: Confitentur1603: Confiteritur se nosse1603: nesse deum, operibus autem negant: et iterum, Fidem negauit, et est infideli peior.
82.3.16 Cum enim ille et familiaribus, et consanguineis, et alienis subuenit, tu ne sanguine quidem coniunctis, vlla charitate afficeris: quae nam tibi erit excusatio, cum deum et maledictis et contumeliis prosequaris?
82.3.17 Considera quot bonis benefaciendi occasiones dederit deus: Alii vt consanguineo, alii vt vicino, huic vt ciui, illi vt homini misereri iussit.
82.3.18 Quod si horum nihil te cohibet, sed omne amoris vinculum dissoluis, audi Paulum, qui te infideli peiorem asserit, quoniam ille nihil de eleemosyna, nihil de coelo audiens, te humanitate superauit.
82.3.19 Tu inimicos diligere iussus, familiares vt inimicos intueris, et pecuniis magis parcis, quam corporibus. Atqui diuitiae absumptae, nihil mali patientur, hic contemptus consumitur.
82.3.20 Quae ergo insania pecuniis parcere, et non gentilibus? vnde hoc desiderium ortum habuit, vnde haec inhumanitas, atque crudelitas?
82.3.21 Si quis tanquam in editiori theatri loco sedens1603: sedens, et, totum mundum,
82.4.1 et omnia humana despiceret, considera quantam reprehenderet stulticiam, quot lachrymas profunderet, quo risu moueretur, quantum odium conciperet.
82.4.2 Ea enim facimus, quae risu, lachrymis, odio digna sunt. Ille canes pascit, vt feras syluestres capiat, et ipse in feritatem incidit. Ille asinos pascit, alius tauros, vt lapides transferat: homines contemnit, cum fame tabescunt,
82.4.3 et innumeram consumit pecuniam, vt lapidei homines effingantur. Vere homines lapidei, qui calamitosos despiciunt.
82.4.4 Alius gemmas et aurum misere colligens, parietes vestit, pauperum corpus nudum videns nulla flectitur misericordia.
82.4.5 Alii vestes vestibus addunt, alius autem neque ipsum corpus nudum vestire nouit. In iudiciis item alius alium consumit.
82.4.6 Alius in meretrices, et parasitos, alius in mimos et saltatores, alius in splendida et magnifica aedificia, in emendis possessionibus et domibus impendit.
82.4.7 Ille praeterea vsuras computat, alius vsurarum vsuras, alius chirographa caedium plena conficit, neque vel nocte conquiescit, et proximorum malis inuigilat.
82.4.8 illucescente die hic ad iniustum lucrum, ille ad dispendium in luxu: alius ad peculatum currit,
82.4.9 et superfluis rebus, et prohibitis maximum studium impenditur, necessariis nullum. Iudices autem nomen quidem iudicum habent, re autem latronum, et homicidarum.
82.4.10 Et si quis controuersias, et testamenta perquirat, innumera etiam hic mala, fraudes, furta, insidias deprehendet, circa quae omnes nostri conatus, spiritalium ratio nulla,
82.4.11 sed ad ecclesiam vt tantum videant concurritur. Verum non hoc est quod quaerimus, sed operibus nobis, et pura mente opus est.
82.4.12 Nam si toto die auariciae studueris, inde huc ingressus pauca verba dixeris, non modo deum non placaueris, sed plurimum irritaueris.
82.4.13 Si tibi dominum tuum conciliare volueris, opera exhibeas: intellige calamitosorum onera: intuere nudos, esurientes, iniuria affectos, quibus multas tibi humanitatis vias sternere poteris.
82.4.14 Nolimus nos ipsos frustra, et incassum viuendo seducere: neque1603: neque et quod nunc bene valeamus aspernemur,
82.4.15 sed memoriam subeat, quod morborum vi nonnunquam morimur.
82.4.16 Caueamus futura mala, et hac formidine meliores efficiamur, ac si maxime simus reprehendendi.
82.4.17 Qui enim in iudiciis dicunt, canibus similes sunt: qui in foro, vulpibus: qui vitam desidem viuunt, neque hi vt decet exercentur, cum in spectaculis bonos mores corrumpant:
82.4.18 Qui has res increpet, videmus neminem: qui inuideant, et se eadem non posse aegre ferant, multos. Itaque punientur etiam, non solum qui malorum sunt authores, sed qui facientibus consentiunt.
82.4.19 Voluntas enim eadem est, quae similiter dat poenas. Haec ergo quotidie repeto, neque cesso,
82.4.20 si quis mihi auscultauerit, lucrabitur: si nemo, sciatis velim vel haec nobis profutura. Vos ipsos accusabitis, nos ab omni culpa vacui.
82.4.21 Sed absit, vt hanc nos afferamus excusationem, sed vt nobis gloriae sitis, apud Christi tribunal,
82.4.22 vbi simul sempiternis bonis cum eo perfruamur, quem decet gloria, simul cum patre et spiritu sancto, in secula seculorum, Amen.