PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

82.4.2 Talia enim agimus ut et risu et amencia et lacrimis et odio sint digna. Ille nutrit canes ut feras siluestres uenetur, ipse in feritatem incidens, alius aues et tauros ut transferat lapides, homines uero despicit fame liquefactos.
CLOSE
Griffolini

82.4.2 Ea enim facimus, quae risu, lachrymis, odioF: odio lachrymis digna sunt. Ille canes pascit, ut feras siluestres capiat, et ipse in feritatem incidit. Ille aues1470/1486/1530: aues pascit, alius1470: alios tauros, ut lapides transferat, homines contemnit, cum fame tabescunt,
CLOSE
Griffolini-Montanus

82.4.2 Ea enim facimus, quae risu, lachrymis, odio digna sunt. Ille canes pascit, vt feras syluestres capiat, et ipse in feritatem incidit. Ille asinos pascit, alius tauros, vt lapides transferat: homines contemnit, cum fame tabescunt,
CLOSE
Montfaucon

82.4.2 Ea enim facimus, quae risu, furore, lacrymis et odio digna sint. Ille canes alit, ut feras capiat, qui ipse in feritatem incidit. Ille asinos et tauros, ut lapides transferat, dum homines despicit fame pereuntes.