PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

82.4.18 Et qui increpet ea que fiunt, nullus est. Qui autem zelantur et mordentur quoniam non similiter eis sunt multi, ut hii rursus torqueantur et non facientes mala. Non enim solum ea faciunt, sed et coacceptant eos qui agunt.
CLOSE
Griffolini

82.4.18 Qui dignis rebus incumbat, uidemus neminem. Qui inuideant et maledicant, et se indigna faciant, multos. Itaque punientur etiam, non modo1470/1486/1530: solum qui malorum sunt auctores, sed qui facientibus consentiunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

82.4.18 Qui has res increpet, videmus neminem: qui inuideant, et se eadem non posse aegre ferant, multos. Itaque punientur etiam, non solum qui malorum sunt authores, sed qui facientibus consentiunt.
CLOSE
Montfaucon

82.4.18 Ac qui haec emendet nullus est; qui his invident et mordentur, quod non paria illis praestare possint, multi: ita ut hi quoque puniendi sint, etiamsi mala non agant; Non solum enim haec faciunt, sed et cum facientibus consentiunt.