PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

82.1.3 Inuidentes enim hiis qui honeste uiuere uolunt, et estimantes preparare sibiipsis excusationem, si aliorum gloriam submittant, odiunt interim eos qui contraria gradiuntur et omnia agunt ut confundant uitam illorum.
CLOSE
Griffolini

82.1.3 Inuident enim bene uiuere uolentibus sibi excusationem arbitrati, si aliorum gloriam carpunt, odio habent, qui contraria quam ipsi faciunt, et pro uiribus annituntur, ut illorum uitam criminibus inurant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

82.1.3 inuident enim bene viuere volentibus, sibi excusationem arbitrati, si aliorum gloriam carpunt. Odio habent, qui contraria1603: contrariam quam ipsi faciunt, et pro viribus adnituntur, vt illorum vitam criminibus inurant:
CLOSE
Montfaucon

82.1.3 Cum enim probe viventibus invideant, et putantes id in suam cedere defensionem, si aliorum gloriam dejiciant, oderunt illos, utpote contraria sectantes, et nihil non agunt, ut illorum vitam traducant.