82.3.18 Si uero nichil te horum detinet, sed omnia abscideris uincula, audies Paulum quoniam infideli es deterior quoniam ille quidem nichil de elemosina audiens, neque de celis, superexcessit te in misericordia.
82.3.18 Quod si horum nihil te cohibet, sed omne amoris vinculum dissoluis, audi Paulum, qui te infideli peiorem asserit, quoniam ille nihil de eleemosyna, nihil de coelo audiens, te humanitate superauit.
82.3.18 Quod si horum nihil te retineat, sed omnia vincula dissolvas, audi Paulum dicentem te esse infideli deteriorem. Quia ille cum nihil audisset de eleemosyna, vel de caelestibus, te tamen humanitate superavit.