82.2.20 Vides quoniam omnia condescensionis gracia dicuntur? Quia qualiter dicebat: Sequeris autem postea? Sed pro ampliori certitudine et indicatione amoris hec ait: Vt considerent gloriam meam quam dedisti michi.
82.2.20 Ecce quod omnia ad humanam respiciunt imbecillitatem. Nam quomodo dicebat: Sequeris autem postea?B/1470/1486: postea. Sed ad maiorem certitudinem et amoris ostensionem haec dicit: Vt uideant claritatem meam, quam dedisti mihi.
82.2.20 Ecce quod omnia ad humanam respiciunt imbecillitatem. Nam quo modo dicebat: Sequeris autem postea? Sed ad maiorem certitudinem, et amoris ostensionem haec dicit. Vt videant claritatem meam, quam dedisti mihi.
82.2.20 Viden’ ipsum omnia sese attemperando dicere? Nam quomodo dicebat, Sequeris autem postea? Verum id ait ad majorem amoris confirmationem. Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi.