PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

82.1.4 Sed ne doleamus, hoc enim uirtutis signum est. Propterea et Christus ait: Si de mundo essetis, mundus utique quod proprium est diligeret. Et alibi rursus: Ve uobis cum benedixerint omnes homines!
CLOSE
Griffolini

82.1.4 Sed non propterea doleamus. Hoc enim uirtutis signum est. Ideo Christus inquit: Si de mundo essetis, mundus quod suum est amaret. Et iterum alio in loco: Ve uobis, quando1470/1486/1530: quibus benedicunt uobis1470/1486/1530: om. omnes homines!
CLOSE
Griffolini-Montanus

82.1.4 sed non propterea doleamus, hoc enim virtutis signum est, ideo Christus inquit: Si de mundo essetis, mundus quod suum est amaret. Et iterum alio in loco, Vae vobis cum bene dixerint omnes homines:
CLOSE
Montfaucon

82.1.4 Verum ne doleamus: illud enim virtutis indicium est. Ideo ait Christus: Si de mundo essetis, mundus quod suum est amaret; et alibi rursum, Vae vobis cum benedixerint omnes homines.