82.2.11 Hec enim est gloria ut sint unum, et signis maior gloria est. Sicut enim et Deum admiramur quoniam non est contentio neque discordia apud naturam illam, et maxima hec gloria, ita et hii, ait, hinc efficiantur clari.
82.2.11 Haec enim claritas ut sint unum, atque etiam maior signis. Quemadmodum enim deum admiramur, quod nulla dissensio, nulla pugna est in eius natura, et haec maxima gloria est, ita et hi propterea clari efficientur.
82.2.11 Haec enim claritas, vt sint vnum, atque etiam maior signis. Quemadmodum enim deum admiramur, quod nulla dissensio, nulla pugna est in eius natura, et haec maxima gloria est: ita et hi propterea clari efficientur.
82.2.11 Haec enim claritas est, ut sint unum, quae etiam signis major est. Quemadmodum enim Deum miramur, quod in natura illa nulla sit dissensio, nulla pugna: et haec maxima gloria est; sic et hi, inquit, hinc clari efficiantur.