PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

82.3.16 Quando enim ille et seruis et cognatis et exteris auxiliatur, tu uero neque eos qui secundum genus attinent curas, que erit de reliquo excusacio Deo blasphemato et in iniuriam deducto propter te?
CLOSE
Griffolini

82.3.16 Cum enim ille et familiaribus, et consanguineis, et alienis tu ne sanguine quidem coniunctis ulla caritate afficeris, quae nam tibi erit excusatio,F: excusatio? cum deum et maledictis et contumeliis prosequaris?B/F: prosequaris.
CLOSE
Griffolini-Montanus

82.3.16 Cum enim ille et familiaribus, et consanguineis, et alienis subuenit, tu ne sanguine quidem coniunctis, vlla charitate afficeris: quae nam tibi erit excusatio, cum deum et maledictis et contumeliis prosequaris?
CLOSE
Montfaucon

82.3.16 Cum enim ille servis, cognatis et alienis opituletur; tu vero ne congeneres quidem cures, quae demum erit tibi defensio, cum Deus propter te blasphemetur, et contumeliis impetatur?