PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

82.4.17 Qui quidem in iudiciis leonibus assimilantur et canibus, qui uero in foro, uulpibus, qui uero ociosam uiuunt uitam, neque hii in id quod oportet otio utuntur, uacationem uniuersam ad spectacula et ea que illic mala consumentes.
CLOSE
Griffolini

82.4.17 Qui enim in iudiciis dicunt, canibus similes sunt, qui in foro uulpibus, qui uitam desidem uiuunt, neque hi, ut decet, exercentur, cum in spectaculis bonos mores corrumpant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

82.4.17 Qui enim in iudiciis dicunt, canibus similes sunt: qui in foro, vulpibus: qui vitam desidem viuunt, neque hi vt decet exercentur, cum in spectaculis bonos mores corrumpant:
CLOSE
Montfaucon

82.4.17 Qui judices sedent, leonibus canibusque sunt similes; qui in foro, vulpibus. Qui in otio degunt, non ut deceret otio fruuntur, tempus omne in theatris et hujusmodi malis consumentes.