PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.1.10 Quia alii demum omnes sicut pueri parui audiunt quidem, nesciunt autem que audiunt, sed circa placentas reptant, et iocos pueriles. Ita utique et hii ridentes, uoluptuantes diuitiis et potentatu et uentri uiuentes, audiunt quidem quandoque ea que dicuntur, magnum autem nichil, neque altum in operibus ostendunt, eo quod semel lateribus et luto se ipsos affixerunt
CLOSE
Griffolini

1.1.10 Siquidem alii omnes non secus ac infantes, audiunt quidem, non tamen audita intelligunt, et placentulis et puerilibus ludis intenti, in deliciis, opibus, potentia, uentri uiuentes, uerba interdum accipiunt, uerum nihil inde magnificum, nihil altum decerpunt, cum1530: om. lateritiae prorsus, et luto inhaereant1530: inhaerent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.1.10 Siquidem alii omnes non secus ac infantes, audiunt quidem, non tamen audita intelligunt, et placentulis, et puerilibus ludis intenti, in deliciis, opibus, potentia, ventri viuentes, verba interdum accipiunt: verum nihil inde magnificum,1603: om. nihil altum decerpunt,1603: om. lateritiae prorsus et luto inhaerent.
CLOSE
Montfaucon

1.1.10 Alii vero omnes, ceu infantes, audiunt quidem, nec tamen audita intelligunt; sed placentis puerilibusque ludis intenti sunt. Ita hi quoque risui, deliciis, opibus, potentiae dediti, ventrique viventes, dicta quidem interdum audiunt; sed nihil magnum vel sublime operibus exhibent, quod se semel lateritio operi et luto dediderint.