Explanatio

[Omelia I]

1.1.1 Qui agonum que foris sunt inspectores existunt, cum aliquem nobilem et coronabilem athletam. Vndecumque uenientem didicerint, concurrunt uniuersi ut audiant eius luctamina et artem et fortitudinem omnem, et uidebis undique totum theatrum infinitorum hominum applaudens illic, et omnes tam corporis quam et mentis simul extendentes oculos ut nichil eos eorum que fiunt effugiat.

1.1.2 Sed et musicus siquis mirabilis aduentauerit, rursus similiter idem utique ipsi implent theatrum et omnes relinquentes que sunt in manibus necessaria multociens existencia et festinatione egentia cum ascenderint sedent cum multo studio cantica et percussiones audientes, et utrorumque scrutantes consonantiam, et hec quidem uulgus facit.

1.1.3 Qui uero rethoricorum periti sunt sermonum et ipsi rursus in sophistis hoc ipsum agunt. Sunt enim et hiis theatra et auditores et plausus et sonitus et scrutatio eorum que dicuntur diligentissima.

1.1.4 Si uero rethorum et chitharedarum athletharum uirorum quidem inspectores illorum uero simul consideratores et auditores cum tanto sedent desiderio, quantum nobis studium et desiderium utique eritis digni tribuere? Non cithareda aliquo neque sophista nunc magonem consistente, sed uiro de celo loquente et boante et tonitruo clariorem emittente uocem? Omnem enim orbem terrarum continuit, et assumpsit et repleuit boatu. Non in alte clangendo, sed in mouendo cum diuina gracia linguam,

1.1.5 et quod utique est mirabile quoniam ita magnus existens, hinc boatus non est asper quidem et indelectabilis, sed omni musica armonia uoluptuosior et desiderabilior et lenire pre omnibus electus, et cum hiis omnibus sanctissimus est, et horribilissimus et tantis plenus est ineffabilibus, et talia ferens est bona que eos qui cum diligentia et desiderio suscipiunt et custodiunt, non est de reliquo homines esse, neque in terra manere, sed supra omnia mundilia stare et ad angelicam translatos requiem sicut celum, ita terram habitare.

1.1.6 Qui enim totrui est filius qui dilectus Christi, qui columpna earum que secundum orbem terrarum sunt ecclesiarum, qui claues habet celi, qui calicem Christi bibit et baptismo eius baptizatus est, qui recubuit supra pectus Domini cum propalatione multa, hic ad nos intrat nunc, non satyram confingens, neque lauris occultans capud. Non enim talia dicit. Neque in pulpito ascendens, neque saltatricem pede percutiens, neque ueste ornatus aurea, sed intrat stolam habens inenarrabilem habentem pulchritudinem.

1.1.7 Christum enim indutus nobis apparet pedibus calceatus speciosis in preparatione euangelii pacis, cingulum non circa pectus habens, sed circa lumbos ex pelle purpurea neque desuper opertum aureo, sed ex ueritate contextum, et compositum ipsa, hic nobis apparet nunc, non ypocrisim habens. Neque enim ypocrisis aliqua est apud ipsum, neque fictio et fabula, sed nudo capite nudam annuntiat ueritatem.

1.1.8 Non alius quidem existens, alia uero de se ipso audientibus suadens scemate, id est figura, aspectu, uoce, pre organis ad enuntiationem indigens, puta cythara, uel lira, uel aliquo talium alio, sed omnia ligna operatur. Omni quidem cytharista, omni uero musica, delectabiliorem et utiliorem emittens uocem.

1.1.9 Est autem ei scema quidem celum uniuersum, theatrum uero, orbis terrarum. Inspectores uero et auditores, omnes angeli et hominum quicumque angeli contingunt esse uel et fieri concupiscunt. Hii enim soli hanc certissime audire possunt utique armoniam et in operibus ipsam ostendere, auditores se ipsos constituentes, quales esse oportet.

1.1.10 Quia alii demum omnes sicut pueri parui audiunt quidem, nesciunt autem que audiunt, sed circa placentas reptant, et iocos pueriles. Ita utique et hii ridentes, uoluptuantes diuitiis et potentatu et uentri uiuentes, audiunt quidem quandoque ea que dicuntur, magnum autem nichil, neque altum in operibus ostendunt, eo quod semel lateribus et luto se ipsos affixerunt

1.1.11 huic apostolo, superiores astiterunt uirtutes, attonite pulchritudine animi eius et intelligentia et speciositate uirtutis, per quam et ipsum attraxit Christum, et spiritualem assumpsit graciam. Quemadmodum enim liram quandam bene compositam et lapidibus conglutinatam, aureum habentem plectrum, ita suam preparans animam, dedit per eam magnum quid et excelsum resonare Spiritu Sancto.

1.2.1 Igitur ita audiamus ut non existentem piscatoris neque filii Zebedei, sed eius qui profunda Dei nouit Spiritus Sancti dico hanc percutientis liram. Nichil enim uobis humanum dicit, sed omnia spiritualia abyssis Spiritus Sancti, ab occultis illis thesauris, et que neque angeli antequam benedixisset nouerant.

1.2.2 Nobiscum enim et hii per Iohannis uocem et per nos didicerunt. Et quoniam nobiscum et hoc ostendit beatus Paulus dicens ut nota sit nunc principatibus et potestatibus per ecclesiam multipliciter uana sapiencia Dei.

1.2.3 Si igitur et principatus et potestates et cherubin et seraphin per ecclesiam didicerunt hec, manifestum est quoniam et ipsi cum multa alacritate circa hanc occurrerunt auditionem. Et enim et tu hoc honorati sumus non modicum quod angeli nobiscum didicerunt que ignorabant. Hoc autem quod dixi quod et per nos mundum interim inquio per quos et per quales existentes et hec angeli didicerunt.

1.2.4 Ergo multum quidem et nos tribuamus silentium cum bono ornatu non hodie solum neque secundum diem in qua hec audimus, sed et per omnem uitam quia et semper audire eum bonum est.

1.2.5 Si enim ea que in regiis fiunt cupimus scire, puta quid dixit quid fecit, quid dixit quid consulatur de hiis que reguntur rex, quamuis multociens nichil ad nos sunt, multomagis que Deus dixit concupiscibile est audire, et maxime cum omnia nobis competant, hec autem omnia cum certitudine hic nobis dicit, amicus eius qui regnat existens magis autem et ipsum habens in se ipso loquentem et ab ipso omnia audiens que a patre ille. Vos enim dixi amicos ait quoniam omnia que audiui a patre meo nota feci uobis.

1.2.6 Quemadmodum igitur si quoniam desuper auertice celi descendentem repente uideremus et promittentem ea que illic sunt cum certitudi dicere omnes utique curreremus. Ita et nunc disponamur.

1.2.7 Illinc enim nobis uir hic loquitur. Non enim est de mundo hoc sicut ait et ipse Christus. Vos non estis de mundo hoc. Et peraclitum habet in se loquentem, qui ubique presens est. Qui ita presens est qui ita diligenter nouit que sunt Dei, ut que sui ipsius nouit hominum anima, qui spiritus sanctitatis, qui spiritus rectus, qui principalis, qui manuducit ad celos, qui facit oculos alios, qui preparat futura ut presentia uidere, qui et cum carne ea que sunt in celis cernere tribuit.

1.2.8 Multum igitur silentium per omnem ei tribuamus uitam nullus piger, nullus sompnolentus, nullus sordidus intrans hic maneat sed transponamus nosmetipsos ad celum. Illinc enim hic loquitur hiis qui illic conuersantur. Et si manserimus in terra nichil lucrabimur hic magnum. Nichil enim ad eos qui uolunt eripi a porcina hac uita sunt ea que Iohannis, quemadmodum neque ad illum, que hic sunt.

[Morale primum, quoniam oportet omnem deponere sollicitudinem mundanam eos qui audire debent diuinos sermones, maxime uero abstinere a theatris.]

1.2.9 Igitur tonitruum quidem attonitas facit nostras animas, marticulatum habens sonum, huius autem uox non solum nullum turbat fidelium, sed et reducit a turbatione et tumultu. Attonitos autem facit demones solum et eos qui illis seruiunt.

1.2.10 Vt igitur uideamus qualiter eos attonitos facit, multum tribuamus silentium, et quod deforis est, et quod secundum mentem. Et hoc maxime. Que enim utilitas ore quiescente cum anima turbetur et multam habeat fluctuationem? Illam ergo quero quietem que est a mente que ab anima, quia et auditu hoc indigeo.

1.2.11 Nulla igitur molestet pecuniarum concupiscentia, neque glorie amor, neque furoris tyrannis, neque aliarum passionum reliqua turba. Non enim est non purgatum auditum uidere eorum que dicuntur altitudinem, ut uidere oportet, neque cognoscere ut oportet misteriorum horum horribilitatem et ineffabilitatem et aliam uniuersam uirtutem que est in hiis diuinis responsis.

1.2.12 Si enim melodiam symphonie, et cytharediam nequaquam quis benediscet non undique coextendens intellectum qualiter misticarum uocum sedens auditor audire poterit desidiosa anima.

1.3.1 Propterea et Christus ammonebat dicens: Nolite sancta dare canibus, neque proicite margaritas ante porcos. Margaritas autem hec uerba uocauit. Et equidem multo hiis preciosiora existencia, quia hac materia non est nobis alia preciosior.

1.3.2 Propterea et delectationem horum melli multociens comparare assueuit. Non quia tanta eius mensura est solum, sed quia isto nichil est aliud delectabilius apud nos.

1.3.3 Quia quoniam demum et naturam lapidum preciosorum et omnis mellis delectationem secundum multam uincit superhabundantiam hanc ostendentem. Audi prophetam dicentem de hiis et superhabundantiam. Desiderabilia enim ait super aurum et lapidem multum, et dulciora super mel et fauum. Sed hiis qui sani sunt ideo intulit hoc ostendens. Et enim seruus tuus custodit ea.

1.3.4 Et alibi rursus dicens ea dulcia, adiunxit faucibus meis. Quam enim ait sunt faucibus meis eloquia tua, et superhabundantiam rursus ostendens eorum, super mel induxit ori meo, quia ualde sanus erat. Non igitur neque nos egrotantes adueniamus hiis sed curantes animam, ita suscipiamus has dapes.

1.3.5 Propter hoc enim tot predicens nundum deueni ad series has, ut unusquisque omnem deponens infirmitatis modum sicut in ipsum intrans celum, ita intret purus ab ira et sollicitudine et agonia mundana, et ab aliis erutus sit passionibus. Non enim est aliter lucrari, quid magnum hic, non prius expurgantem animam.

1.3.6 Et ne dicat michi aliquis, quoniam breue est tempus quod medium hinc secessionis et future huc reuersionis. Licet enim non in quinque quibus huc reuertemur solum diebus, sed et in uno momento transponere uitam uniuersam. Quid enim dic michi latrone et homicida deterius? Nonne ultima hec species malicie est?

1.3.7 Sed tamen ad summum uirtutis confestim peruenit et ipsum iuit paradysum. Non diebus indigens, non dimidia die, sed breui momento. Quare licet repente transponi, et fieri aureum pro luteo? Quia enim non natura uirtus et malicia est, facilis est transpositio, ab omni necessitate eruta.

1.3.8 Si uolueritis et audieritis me ait, bona terre comeditis. Videt quoniam uoluntate indiget sola, uoluntate non communi hac solum que est multorum sed studiosa, quia omnes noui in celum uelle euolare nunc, sed per opera oportet uoluntatem ostendere.

1.3.9 Etenim negociator uult ditari, sed non usque ad mentem uoluntatem sistit, sed nauem construit et congregat nautas et regat gubernatorem et in omnibus aliis preparat nauim pecuniam feneratur, et transit pelagus et ad dexteram uadit terram et pericula sustinet multa, et omnia alia que sciunt qui mare nauigant. Ita et nos oportet uoluntatem ostendere.

1.3.10 Nauigamus enim et nos, nauigationem non eam que a terra in terram, sed eam que a terra in celum. Construamus igitur mentem nostram ad aptam gubernationem que sursum fert, et nautas ei obedientes, et nauim solidam, ut neque circumstancia neque tristicia submergatur mundiali, neque elationis eleuetur spiritu, sed bene precincta sit et leuis,

1.3.11 si sic quidem nauim, sic uero gubernatorem et nautas preparabimus, cum aptitudine uentorum nauigabimus, et filium Dei qui uerus est gubernator attrahemus ad nos ipsos, qui non dimittet submergi nauim nobis sed et si infunti flauerint uenti, et uentos increpabit et mare et pro fluctuatione multam tribuet tranquillitatem.

1.4.1 Construentes igitur nos ipsos ita, superuenienti coadunamini colloquio. Si demum studiosissimum nobis quid utilium audire et deponere ea que dicuntur in animo, nullus uia sit, nullus petra, nullus spinis plenus,

1.4.2 faciamus nobis ipsis nouellas plantationes. Ita enim et nos cum desiderio semina submittemus, si uiderimus terram mundam. Si enim petrosam et asperam, ignoscite nobis uolentibus inaniter laborare. Si enim semina relinquentes incipiemus spinas abscindere, rursus uane laborauimus. Vltime enim insipientie est, seminas submittere in inlaboratam terram.

1.4.3 Eum qui hac pocietur auditione, non oportet demoniaca participare mensa. Que enim communio iusticie et iniquitatis?

1.4.4 Stetisti audiens Iohannem et per eum ea que sunt spiritus discens, et post hec recedis meretrices auditurus mulieres turpia loquentes, turpiora confingentes et molles mulieres, et percussas et percussientes se inuicem? Et quomodo poteris bene purgari tanto uolutus gurgite?

1.4.5 Quid enim oportet sigillatim omnem que illic est enarrare deformitatem? Omnia enim illic sunt risus, omnia uerecundia, omnia opprobrium et conuitia et iniurie, omnia dissolutio, omnia iactura.

1.4.6 Ecce predico et annuntio omnibus uobis. Nullus eorum qui hac potiuntur mensa corrumpat suam, uenenosis illis aspectibus. Pompa omnia sunt que illic dicuntur, et que aguntur Sathanica.

1.4.7 Noscitis autem qui edocti estis quales nobis composuistis conuentiones. Magis autem quales composuistis Christo, quando nos ipse edocuit, quid ad eum dixistis, quid de pompa Sathanica cum eo disputastis. Qualiter Sathane et angelis eius et huic tunc abrenuntiastis et promisistis, non respicere illuc.

1.4.8 Timor igitur non modicus ne cura tales promissiones indeuotus quis effectus indignum se ipsum constituat misteriis hiis. Non uides qualiter in regalibus atriis, non qui offenderunt, sed qui ornati sunt uocantur participaturi consilio illo et in amicis statuuntur regalibus,

1.4.9 legatus nobis uenit de celo ab ipso missus Deo de quibusdam necessariis disputaturus. Deinde nos dimittentes audire quid uult, et quid legationis nuntiat uobis, sedetis mimos audientes, et quot non digna hec fulminibus et fulguribus?

1.4.10 Sicut enim mensa non oportet participare demoniorum, ita neque auditione demoniorum, neque cum sordida ueste ad preclaram mensam uenire que tot plena est bonis et quam ipse preparauit Deus. Tanta enim eius est uirtus, ut et ad celum ipsum repente nos eleuet, solum si sobria mente attendamus.

1.4.11 Non enim est eum qui continue diuinis presonatur sermonibus, in presenti manere humilitate. Sed necesse leuari confestim, et ad ipsam euolare superiorem regionem, et infinitis potiri bonorum thesauris que fiat omnes nos promereri gracia et clementia Domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo Patri est gloria simul cum Sancto Spiritu nunc et semper et in secula seculorum. Amen.


NEXT HOMILY