PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.1.5 et quod utique est mirabile quoniam ita magnus existens, hinc boatus non est asper quidem et indelectabilis, sed omni musica armonia uoluptuosior et desiderabilior et lenire pre omnibus electus, et cum hiis omnibus sanctissimus est, et horribilissimus et tantis plenus est ineffabilibus, et talia ferens est bona que eos qui cum diligentia et desiderio suscipiunt et custodiunt, non est de reliquo homines esse, neque in terra manere, sed supra omnia mundilia stare et ad angelicam translatos requiem sicut celum, ita terram habitare.
CLOSE
Griffolini

1.1.5 Et quod mirum sit, tantus clamor non asper, non iniucundus, sed omni musica harmonia suauior, quo nil auditorum aures possit1486/1530: posset uehementius demulcere, huc accedit quod sanctissimus, quod admirationis plenus, et1486/1530: om. arcana redundans sapientia, qui tot tantaque confert bona, ut qui diligenter et accurate eum accipiunt et obseruant, non iam homines et terrae incolae habendi sint, sed super omnia huius saeculi bona collocentur in angelorum consessu, neque aliter terram quam caelum habitantB: habitent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.1.5 Et quod mirum sit, tantus clamor non est asper, non iniucundus, sed omni musica harmonia suauior, quo nil1603: nihil auditorum aures posset vehementius demulcere. Huc accedit, quod sanctissimus, quod admirationis plenus, arcana redundans sapientia, qui tot tantaque confert bona, vt qui diligenter et accurate eum accipiunt et obseruant, non iam homines, et terrae incolae habendi sint, sed super omnia huius seculi bona collocentur in angelorum consessu: neque aliter terram, quam coelum habitant.
CLOSE
Montfaucon

1.1.5 Quodque mirum est, tantus ille clamor, non asper est, non insuavis; sed omni musica harmonia jucundior et desiderabilior deliniendique1862: captandique majorem vim habens, ad haec vero1862: praeterea sanctissimus est, et admodum tremendus, tot arcanis plenus, tot bona conferens, ut qui diligenter illum excipiunt atque conservant, non jam homines sint, non jam in terra maneant; sed supra saecularia omnia et cum angelis sortem habentes, terram quasi caelum incolant.