Homilia I (prol.)
1.1.1 Qui agonum certamina spectare consueuerunt, cum insignem quempiam athletam, et coronis plurimis donatum, alicunde profectum intelligunt, omnes certatim concurrunt, vt eius luctas, artemque et corporis robur conspicentur: et videri1603: videre quidem nonnunquam vniuersum theatrum licet, multis hominum milibus inundans, qui et corporis et animi oculos penitus intendant, vt nihil eorum, quae in ipso aguntur spectaculo, se praetereat.
1.1.2 Tum si quis praestanti ingenio musicus aduentauerit, non minori studio idem1603: iidem ipsi theatrum occupant, et omissis omnibus quae in manibus habent negociis, et saepenumero necessariis et vrgentibus, non minori studio aduolant, sedentque incredibili cantus plaususque accipiendi cupiditate, et de vtriusque praestantia inter se disputant. Et haec quidem multi.
1.1.3 Qui autem rhetorum callent rationes, ipsi quoque in sophistis hoc idem contendunt. Quippe et in his spectacula sunt, auditores, plausus, suffragia, et inquisitiones eorum, quae dicuntur diligentes.
1.1.4 Quod si rhetorum, tibicinumque ac athletarum et spectatores, et auditores tanta consident attentione, quantum nobis studii, quantum diligentiae, si recte iudicabimus, adhibendum erit? non in tibicinis, neque sophistae, aut gladiatoris, sed viri e coelo vocem tonitru clariorem proferentis spectaculo, qui vniuersum orbem suo clamore cohibuit, comprehendit, impleuit, non nimio quidem, sed diuinae gratiae exuberantia, quae ab eius lingua affatim emanauit.
1.1.5 Et quod mirum sit, tantus clamor non est asper, non iniucundus, sed omni musica harmonia suauior, quo nil1603: nihil auditorum aures posset vehementius demulcere. Huc accedit, quod sanctissimus, quod admirationis plenus, arcana redundans sapientia, qui tot tantaque confert bona, vt qui diligenter et accurate eum accipiunt et obseruant, non iam homines, et terrae incolae habendi sint, sed super omnia huius seculi bona collocentur in angelorum consessu: neque aliter terram, quam coelum habitant.
1.1.6 Tonitrui enim filius est Christo dilectissimus, columna omnium quae in orbe sunt ecclesiarum, qui coeli claues habet, qui Christi calicem bibit, et baptismatis aqua ablutus est, qui super pectus domini multa cum fiducia recubuit. Hic nos in praesentia aggreditur, qui neque fabulas effingit, neque personatus incedit: Non enim huiusmodi loquitur, neque suggestum ascendit, aut orchestram supplodit, aut aureo ornatur vestimento: sed stola purissima amictus progreditur.
1.1.7 Christum nanque indutus nobis ostenditur, pedes calceatus decoros in euangelii pacis1603: om. praeparatione, zona non pectus, sed lumbos praecinctus: non ex purpurea pelle, neque deaurata, sed veritatis decore intexta, atque distincta. Talis in praesentia Ioannes nobis offertur, nullam neque simulationem, neque fabulam afferens, quae longe ab eo absunt: sed nuda et aperta fronte, nudam et apertam annunciat veritatem.
1.1.8 Neque cum re ipsa alius sit, alium se verbis, specie, aspectu, voce persuadendo exhibet: neque instrumentis indiget, vt cithara, lyra, et huiusmodi: sed omnia lingua operatur, omni citharoedo, omni musica suauius, vtiliusque procinens.
1.1.9 Est enim ei proscenium vniuersum coelum, theatrum orbis terrae, spectatores auditoresque omnes angeli, et quicunque homines angeli sunt, aut fieri desiderant: quippe hi duntaxat hanc proculdubio possunt harmoniam exaudire, eamque re ostendere, tales se auditores quales oportet exhibentes.
1.1.10 Siquidem alii omnes non secus ac infantes, audiunt quidem, non tamen audita intelligunt, et placentulis, et puerilibus ludis intenti, in deliciis, opibus, potentia, ventri viuentes, verba interdum accipiunt: verum nihil inde magnificum,1603: om. nihil altum decerpunt,1603: om. lateritiae prorsus et luto inhaerent.
1.1.11 Huic autem Apostolo supernae affuerunt virtutes, eius animae pulchritudinem sapientiam, et speciem virtutis admirantes, per quam ipsum simul hausit Christum, et spiritualem consecutus est gratiam. Etenim tanquam lyram quandam preciosis lapidibus, auroque distinctam, aureo plectro adhibito: sic suam sibi animam exornando effecit, vt per eam magnum et altum spiritus personaret.
1.2.1 Tanquam igitur non iam piscator sit, nec filius Zebedaei, sed is qui profunda dei nouit, nempe spiritus qui hanc lyram pulset, sic ei summam praestemus attentionem. Nihil enim nobis humanum, sed a spiritus sancti profundis et abditis thesauris omnia proloquitur, quae neque angeli priusquam hic diceret, nouerunt.
1.2.2 Nanque et ipsi nobiscum per Ioannis vocem, et per nos didicerunt, quae cognouimus, quod beatus etiam Paulus his verbis significauit: Vt innotescat nunc principatibus, et potestatibus in coelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei.
1.2.3 Si igitur principatus et potestates, Cherubinque et Seraphin haec per ecclesiam didicerunt, plane constat ipsos angelos summa cum attentione eius sese auditores exhibuisse. Quippe idcirco non parum honoris consequimur, quod nobiscum angeli didicerint quae nesciebant. Quod autem per nos, longe magis honoramur: sed per quos, vel quales nostrum, nondum diximus.
1.2.4 Quamobrem multum hic adhibeamus cum aequanimitate silentium, non hodie aut eo duntaxat quo audimus die, sed per omnem vitam, cum omni tempore huiusmodi audire bonum sit, et perquam vtile.
1.2.5 Nam si ea quae in regiis fiunt domibus, cognoscere exoptamus: vt exempli gratia, quid dixerit, fecerit, consuluerit super subditis suis rex, et saepe quae nihil ad nos attinent: quanto magis quae a deo dicuntur, audiendi flagramus desiderio, tum maxime cum ea scire nostra plurimum intersit? Quae omnia, hic nobis euangelista accurate explicat, cum ipsi regi1603: ipse regni incredibili sit amore deuinctus: imo et ipsum in se loquentem contineat, audieritque ab eo quaecunque ipse a patre acceperit: Vos dixi amicos, inquit, quia omnia quaecunque audiui a patre meo, nota feci nobis1603: vobis.
1.2.6 Quemadmodum igitur si quempiam e summo coelo descendentem repente conspicaremur, qui arcana illa certe nobis se dicturum polliceretur, omnes certatim concurreremus: itidem et nos in praesentia faciamus.
1.2.7 E coelo enim vir hic nos allocutum venit: neque enim est de hoc mundo, vt ipse testatur Christus, cum inquit, Vos de mundo non estis: et paracletum habet in se loquentem, et vbique praesentem, qui tam certe nouit dei mysteria, vt res suas humana anima, spiritum sanctificationis, spiritum rectum, qui nos ducit et trahit in coelum, qui aliis nos oculis illuminat, qui nos idoneos reddit, vt futura non secus ac praesentia contemplemur, qui demum efficit, vt etiam in carne coelestia spectare possimus.
1.2.8 In omni igitur vita aequanimitatem ei, atque silentium praestemus, nemini segniciei, nemini somno locus sit, nemo huc accedentium squalore tabescat, sed ad superna vnanimes mentes nostras erigamus. Inde enim Ioannes hic eos alloquitur, qui illic, quanuis terram incolant, viuunt. Et profecto in hac vita nihil magnum, nihil exoptabile adipiscimur: nihil ad eos qui a brutorum vita emergere nolunt Ioannis doctrina, quemadmodum nihil ad eum res humanae.
1.2.9 Tonitrus igitur mentes nostras perterret, cum in naturalem sonitum erumpit: at Ioannis vox non modo neminem perturbat fidelium, sed omni liberat perturbatione atque molestia. Solis autem daemonibus terrori est, et daemonum seruis:
1.2.10 quod vt nobis certo constet, et animo sileamus et ore, animo tamen maxime. Quaenam enim tacentis oris vtilitas, si eius anima perturbationibus aestuet? Animi ergo quietem expeto, cuius auribus indigemus.
1.2.11 Nulla ergo nos pecuniarum capiat cupiditas, nulla gloria, non ira, non aliorum turba affectuum. Neque enim fieri potest, vt qui se non omnino his liberat, valeat illorum altitudinem intueri, et vt oportet, cognoscere mysteriorum religionem, arcana, reliquas omnes virtutes, quae his tanquam oraculis delitescunt.
1.2.12 Nam si fidibus, et tibiis nemo vnquam recte scire potest, nisi totum ad id animum intendat: quanam ratione huiusmodi mysteria solo auditu, animo vero alieno, et aliis curis implicito intelliget?
1.3.1 Idcirco Christus his nos verbis admonet. Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Margaritas haec verba vocauit, quae his longe pulchriora praestantioraque sunt.
1.3.2 Verum cum ea materia non sit nobis alia carior, idcirco etiam horum sermonum voluptatem melli saepenumero comparare consueuit: non quod quicquam inter haec conferendum sit, sed quod apud nos nihil est melle suauius.
1.3.3 Quod et lapidum preciosorum naturam, et cuiusuis mellis voluptatem plurimum diuina exuperent, audi prophetam quibus verbis earum asserat praestantiam. Desiderabilia, inquit, super aurum, et lapidem preciosum multum, et dulciora super mel et fauum: sed bene valentibus tantum, quamobrem subdidit: Etenim seruus tuus custodit ea.
1.3.4 Et alio in loco cum suauia dixisset, addidit. Faucibus meis. Quam suauia, inquit, faucibus meis eloquia tua. Et iterum, vt eorum significaret excellentiam: Super mel, inquit, et fauum ori meo, cum in bona esset valetudine. Non igitur morbo aliquo affecti, sed animae prius cura adhibita, hoc pabulum accipiamus.
1.3.5 Propterea tot verbis praemissis, nondum rem ipsam aggressus sum, vt quisque omni abiecta aegritudine, tanquam coelum petens, ira, solicitudine, secularique omni impedimento vacuus, huc liber ingrediatur. Etenim nihil in hac vita magnum, nisi prius omni animi perturbatione amota, adipisci possumus.
1.3.6 Nec mihi quispiam dixerit, breue tempus inter hanc, et futuram esse concionem. Non enim quinque duntaxat diebus, sed vno momento licet praeteritam omnem vitam commutare. Quid enim latrone et homicida scelestius? Nonne hoc summum maliciae genus est?
1.3.7 Verum ad ipsum virtutis apicem quamprimum euasit, et in ipsam1603: ipsum assumptus est paradisum, nec dierum, nec dimidiae quidem horae, sed breuis tantum momenti indiguit. Eadem et nos ratione repente mutari possumus, et ex luteis aurei fieri. Cum enim neque virtus, neque vicium a natura sit, facilis ad vtrumuis transitus datur, cum nulla cogat necessitas.
1.3.8 Si volueritis, inquit, et verba mea audieritis, bona terrae comedetis. Videsne sola nobis opus esse voluntate? voluntate inquam non qualibet, et vulgari, verum et diligenti, et exquisita. Neminem noui qui in praesentia ad coelum euolare nollet, re tamen ipsa oportet voluntatem confirmare.
1.3.9 Siquidem mercator ditescere cupit, non tamen eius animus soli acquiescit cupiditati: sed nauem parat, nautas cogit, hortatur gubernatorem, et alia quae nauigationi opus sunt, diligenter disponit: aurum praeterea mutuatur, maria traiicit, et innumeris periculis, quibus se mari credentes iactari consueuerunt, se exponens, peregrinas appellit terras: Itidem et nos oportet voluntatem rei applicare.
1.3.10 Nauigamus nanque et nos nauigationem, non ab alia in aliam terram, sed a terra in coelum. Quare tota mente intendamus ad eam gubernationem, quae nos superne erigat, et nautas rationi obsequentes, et nauem nobis firmam comparemus, ne tentationum procellis, aut vllis secularibus demergatur affectibus, neque superbiae spiritu efferatur, sed leuis et expedita ad superna euadat.
1.3.11 Quod si hac ratione nauem nobis, et gubernatorem, et nautas parabimus, secundo vento nauigare, et dei filium verum gubernatorem nobis conciliare poterimus, qui nauiculam nostram vsquam allidi non patietur: sed licet innumeri spirent venti, et ventos sedabit, et mare tranquillissimum reddet.
1.4.1 Tales igitur vt vos sequenti praeparetis concioni operae precium est, si cupiatis aliquid hinc vtilitatis accipere, et mente recondere. Nemo via esse velit, nemo petra, nemo spinosus ager:
1.4.2 sed bona terra, hoc pacto prompto libentique animo, bene culto et subacto agro semina mandabimus. Quod si lapidosum et incultum viderimus, dabitis veniam si illic serere recusabimus: sed omissa satione1603: sanatione, spinae prius incidendae erunt, summae nanque dementiae, semina in incultam terram1603: om. iacere.
1.4.3 Qui his vacat sermonibus, eum non decet daemonis habere consuetudinem. Quaenam enim iusticiae, et iniquitatis communitas?
1.4.4 Audisti Ioannem, et ab eo spiritualia didicisti: deinde fornicatum abis auditurus mulieres obscoena loquentes, obscoeniora dissimulantes, atque molles et effoeminatos, qui se inuicem alapis caedunt: et quanam ratione cum tanto in coeno prouolutus iaceas, bene ablui et mundari poteris?
1.4.5 Et quid singillatim me omne illorum vicium describere oportet? Omnia enim illic risus sunt, turpitudo, exprobratio, maledicta, opprobria, conuicia, omnia corruptio, omnia lues.
1.4.6 Ecce praedico et annuncio omnibus vobis, nemo qui hac mensa fruitur, animam suam mortiferis illis perturbet spectaculis. Quicquid illic dicitur, satanae pompa est, et lasciuia.
1.4.7 Nostis sacris initiati, quo foedere nobis vos adstrinxeritis, et vt verius dicam, Christo: cum vos ipse edoceret, quid ei dixistis, quae super satanae pompa cum eo verba habuistis, quo pacto ei et angelis eius tunc abrenunciastis, promisistisque nulla ei in re assensum praestare.
1.4.8 Quamobrem non parum nobis curandum est, ne in his promissionibus perfidiae arguamur, neve nos ipsos his indignos reddamus mysteriis. Nonne animaduertis, quod in regiis domibus non nequam, et perfidi, sed probitate et fide probati viri ad regis consilia, et in regios amicos aduocantur?
1.4.9 Legatus nobis de coelo ab omnipotenti deo dimissus1603: demissus venit, res nobis pernecessarias annuncians, et huius neglecta legatione ad mimos diuertitis. Et quo haec digna supplicio, quibusve fulminibus, et flagellis?
1.4.10 Nam quemadmodum mensae daemoniorum participes esse non oportet, sic neque illorum auscultationis, neque in sordida veste ad lautissimam dei mensam tot tantisque bonis affluentem accedendum, quam ipse nobis praeparauit: cuius tanta vis est, vt ad coelum ipsum repente nos rapiat, modo sobrie viuamus.
1.4.11 Neque enim fieri potest, vt qui frequenter diuinis vacat sermonibus, is miseram vitam agat. Euolat enim quamprimum, et supernam petit patriam, et innumeros consequitur bonorum thesauros: quibus vtinam et nos fruamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.