1.2.9 Igitur tonitruum quidem attonitas facit nostras animas, marticulatum habens sonum, huius autem uox non solum nullum turbat fidelium, sed et reducit a turbatione et tumultu. Attonitos autem facit demones solum et eos qui illis seruiunt.
1.2.9 Tonitrus igitur mentes nostras perterret, cum in naturalem sonitum erumpit. At Ioannis uox non modo neminem perturbat fidelium, sed omni liberat perturbatione atque molestia. Solis autem daemonibus terrori est et daemonum seruis.
1.2.9 Tonitrus igitur mentes nostras perterret, cum in naturalem sonitum erumpit: at Ioannis vox non modo neminem perturbat fidelium, sed omni liberat perturbatione atque molestia. Solis autem daemonibus terrori est, et daemonum seruis: