Homilia I (prefacio)
1.1.1 Qui agonum certamina spectare consueuerunt, cum insignem quempiam athlaetam, et coronis plurimis donatum alicunde profectum intelligunt, omnes certatim concurrunt, ut eius luctas artemque et corporis robur conspicentur1470/1486: conspicent, et uideri quidem non nunquam uniuersum theatrum licet, multis hominum milibus inundans, qui et corporis et animi oculos penitus intendant, ut nihil eorum quae in ipso aguntur, spectaculo se praetereat.
1.1.2 Tum siquis praestanti ingenio musicus aduentauerit, non minori studio iidem1470/1486/1530: idem ipsi theatrum occupant, et omissis omnibus, quae in manibus habent negotiis, et saepe numero necessariis et urgentibus, non minori studio aduolant1486: aduoluant, sedentque incredibili cantus plaususque accipiendi cupiditate, et de utriusque praestantia inter se disputant, et haec quidem multi.
1.1.3 Qui autem rhetorum callent rationes, ipsi quoque in sophistis hoc idem contendunt. Quippe et1470/1486/1530: et in iis1530: his spectacula sunt auditores, plausus, suffragia, et inquisitiones eorum, quae dicuntur diligentes.
1.1.4 Quod si rhetorum tibicinumque ac athletarum et spectatores et auditores eadem consident attentione, quantum nobis studii, quantum diligentiae, si recte iudicabimus, adhibendum erit, non in tibicinis, neque sophistae, aut gladiatoris, sed uiri e caelo uocem tonitru clariorem proferentis spectaculo?1486: spectaculo: qui uniuersum orbem suo clamore cohibuit, comprehendit, implicuit, non nimio quidem, sed diuinae gratiae exuberantia, quae ab eius lingua affatim emanauit.1470: emanauit?
1.1.5 Et quod mirum sit, tantus clamor non asper, non iniucundus, sed omni musica harmonia suauior, quo nil auditorum aures possit1486/1530: posset uehementius demulcere, huc accedit quod sanctissimus, quod admirationis plenus, et1486/1530: om. arcana redundans sapientia, qui tot tantaque confert bona, ut qui diligenter et accurate eum accipiunt et obseruant, non iam homines et terrae incolae habendi sint, sed super omnia huius saeculi bona collocentur in angelorum consessu, neque aliter terram quam caelum habitantB: habitent.
1.1.6 Tonitrui enim filius est Christo dilectissimus, columna omnium quae in orbe sunt ecclesiarum, qui1470/1530: quod caeli claues habet, qui1486: que Christi calicem bibit, et baptismatis aqua ablutus est, qui super pectus domini multa cum fiducia recubuit. Hunc1470: Nunc nos in praesentia aggredimur, qui neque fabulas effingit, neque personatus incedit. Non enim huiusmodi loquitur, neque suggestum ascendit, aut orchestram supplodit, aut aureo ornatur uestimento, sed stola purissima amictus progreditur.
1.1.7 Christum1470/1486/1530: Christus nanque indutus nobis ostenditur, pedes calceatus decoros in euangelii pacis praeparatione1470/1486: preparationis, zona non pectus, sed lumbos praecinctus, non ex purpurea pelle, neque deaurata, sed ueritatis decore intexta atque distincta. Talis in praesentia Ioannes nobis offertur, nullam neque simulationem, neque fabulam afferens, quae longe ab eo absunt, sed nuda et aperta fronte, nudam et apertam annuntiat ueritatem.
1.1.8 Neque alium se uerbis, alium re ipsa, specie, aspectu, uoce persuadendo exhibet. Neque instrumentis indiget, ut cythara, lyra, et huiusmodi, sed omnia lingua operatur, omni cytharedo, omni musica suauius utiliusque procinens.
1.1.9 Est enim ei proscenium uniuersum caelum, theatrum orbis terrae, spectatores auditoresque omnes angeli, et quicunque homines aut1486/1530: et angeli sunt, aut fieri desyderant. Quippe hiB: hii duntaxat hanc proculdubio possunt harmoniam exaudire, eamque re ostendere, tales se auditores, quales oportet exhibentes.
1.1.10 Siquidem alii omnes non secus ac infantes, audiunt quidem, non tamen audita intelligunt, et placentulis et puerilibus ludis intenti, in deliciis, opibus, potentia, uentri uiuentes, uerba interdum accipiunt, uerum nihil inde magnificum, nihil altum decerpunt, cum1530: om. lateritiae prorsus, et luto inhaereant1530: inhaerent.
1.1.11 Huic autem apostolo superne affuerunt uirtutes eius animae pulchritudinem, sapientiam, admirantes et speciem uirtutis1470/1486/1530: et speciem uirtutis admirantes, per quam ipsum simul hausit Christum, et spiritalem consecutus est gratiam. Etenim tanquam lyram quandam preciosis lapidibus auroque distinctam, aureo plectro adhibito, sic suam sibi animam exornando effecit, ut per eam1470/1486/1530: eum magnum et altum spiritu personaret.
1.2.1 Quemadmodum igitur neque1530: nec piscatoris est, neque filii Zebedaei, sed eius qui arcana mysteria intelligat, hanc pulsare lyram, sic ei summam praestemus attentionem. Nihil enim nobis humanum, sed a spiritus sancti profundis et abditis thesauris omnia proloquitur, quae neque angeli priusquam hic diceret, nouerunt.
1.2.2 Nanque et ipsi nobiscum per Ioannis uocem, et per nos didicerunt, quae cognouimus. Et quod nobiscum beatus etiam Paulus his uerbis significauit: Vt innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientiae1530: sapientia dei.
1.2.3 Si igitur principatus, et potestates, cherubimque et seraphim haec per ecclesiam didicerunt, plane constat ipsos angelos summa cum attentione eius sese auditores exhibere. Quippe iccirco non parum honoris consequimur, quod nobiscum angeli discant, quae nesciunt. Quod autem per nos, longe magis honoramur, sed per quos uel quales nostrum non dum diximus.
1.2.4 Quamobrem multum hic adhibeamus cum aequanimitate silentium, non hodie, aut una duntaxat die, sed per omnem uitam, cum omni tempore huiusmodi audire bonum sit et perquam utile.
1.2.5 Nam si ea quae in regiis fiunt domibus, cognoscere exoptamus, ut exempli gratia quid dixerit, fecerit, consuluerit1486: consulerit super subditis suis rex, et saepe quae nihil ad nos attinent, quanto magis quae a deo dicuntur, audiendi flagramus desyderio?1486: desyderio: tum maxime cum ea scire nostra plurimum intersit.1470/1486: intersit? Quae omnia hic nobis euangelista accurate explicat, cum ipsi regi incredibili sit amore deuinctus, immo et ipsum in se loquentem contineat, audieritque ab eo quaecunque ipse a patre accoeperit: Vos dixi amicos, inquit, quia omnia quaecunque audiui a patre meo, nota feci uobis.
1.2.6 Quemadmodum igitur si quempiam e summo caelo descendentem repente conspicaremur1470: conspicaremus, qui arcana illa certo1486/1530: certe nobis se dicturum polliceretur, omnes certatim concurremus, itidem et nos in praesentia faciamus.
1.2.7 E caelo enim uir hic nos allocutum uenit. Neque enim est de hoc mundo, ut ipse testatur Christus cum inquit: Vos de mundo non estis, et paraclitum habet in se loquentem et ubique praesentem, qui tam certe dei nouit1470/1486/1530: nouit dei mysteria, ut res suas humana anima, spiritum sanctificationis spiritum rectum, qui nos ducit et trahit in caelum, qui aliisB: oculis nos oculis illuminat, qui nos idoneos reddit, ut futura non secus ac praesentia contemplemur, qui demum efficit, ut etiam in carne caelestia spectare possimus.
1.2.8 In omni igitur uita aequanimitatem ei atque silentium praestemus. NeminiB: Nemine segnitie1530: segniciei, nemini somno locus sit. Nemo huc accedentium squalore tabescat, sed ad superna unanimes mentes nostras erigamus. Inde enim Ioannes haec1470/1486/1530: hic eos alloquitur, qui illic quamuis terram incolant, uiuunt. Et profecto in hac uita nihil magnum, nihil exoptabile adipiscimur, nihil ad eos qui a brutorum uita emergere nolunt Ioannis doctrina, quemadmodum nihil ad illum1470/1486/1530: eum res humanae.
1.2.9 Tonitrus igitur mentes nostras perterret, cum in naturalem sonitum erumpit. At Ioannis uox non modo neminem perturbat fidelium, sed omni liberat perturbatione atque molestia. Solis autem daemonibus terrori est et daemonum seruis.
1.2.10 Quod ut nobis certo constet, et animo sileamus et ore, animo tamen maxime. Quae nam enim tacentis utilitas, si eius anima perturbationibus aestuet? Animi ergo quietem expeto, cuius auribus indigemus.
1.2.11 Nulla ergo uos1470/1486/1530: nos pecuniarum capiat cupiditas, nulla gloria, non ira, non aliorum turba affectuum. Neque enim fieri potest, ut qui se non omnino his liberat, ualeat illorum altitudinem intueri, et ut oportet cognoscere mysteriorum religionem, arcana, reliquas omnes uirtutes, quae hisB: iis tanquam oraculis delitescunt.
1.2.12 Nam si fidibus et tibiis nemo unquam recte scire potest, nisi totum ad id animum intendat, qua nam ratione huiusmodi mysteria solo auditu, animo uero alieno, et aliis curis implicito intelliget?B: intelliget.
1.3.1 Iccirco Christus his nos uerbis admonet: Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas uestras ante porcos. Margaritas haec uerba uocauit, quae hiisF: iis longe pulchriora praestantioraque sunt.
1.3.2 Verum cum ea materia non sit nobis alia carior. Iccirco horum sermonum uoluptatem melli saepe numero comparare consueuit, non quod quicquam inter haec conferendum sit, sed quod apud nos nihil est melle suauius.
1.3.3 Quod autem1470/1486/1530: om. et lapidum preciosorum naturam, et cuius uis mellis uoluptatem plurimum diuina exuperent, audi prophetam quibus uerbis earum asserat praestantiam: Desyderabilia, inquit, super aurum et lapidem preciosum multum, et dulciora super mel et fauum. Sed bene ualentibus tantum, quamobrem subdidit: Etenim seruus tuus custodit ea.
1.3.4 Et alio in loco cum suauia dixisset, addidit faucibus meis. Quam suauia, inquit, faucibus meis eloquia tua. Et iterum, ut eorum significaret excellentiamB: intelligentiam: Super mel, inquit, et fauum ori meo, cum in bona esset ualitudine. Non igitur morbo aliquo affecti, sed animae prius cura adhibita hoc pabulum accipiamus.
1.3.5 Propterea tot uerbis praemissis, non dum rem ipsam aggressus sum, ut quisque omni abiecta aegritudine, tanquam caelum petens, ira, solicitudine, saecularique omni impedimento uacuus huc liber ingrediatur. Etenim in hac uita nihil1470/1486/1530: nihil in hac uita magnum, nisi prius omni animi perturbatione amota adipisci possumus.
1.3.6 Nec mihi quispiam dixerit breue tempus inter hanc et futuram esse concionem. Non enim quinque duntaxat diebus, sed uno momento licet praeteritam omnem uitam commutare. Quid, inquam, latrone et homicida scelestius?1470: scelestius. Nonne hoc summum malitiae genus est?
1.3.7 Verum ad ipsum uirtutis apicem quam primum euasit, et in ipsam assumptus est paradysum. Nec dierum, nec dimidiae quidem horae, sed breuis tantum momenti indiguit. Eadem et nos ratione repente mutari possumus, et ex luteis aurei fieri. Cum enim neque uirtus, neque uitium a natura sit1486: fit, facilis ad utrumuis transitus datur, cum nulla cogat necessitas.
1.3.8 Si uolueritis, inquit, et uerba mea audieritis, bona terrae comedetis. Vides ne sola nobis opus esse uoluntate?B: uoluntate. Voluntate, inquam, non qualibet, et quae non nullorum est, uerum et diligenti et exquisita.1470/1486: exquisita? Neminem noui, qui in praesentia ad caelum euolare nollet, re tamen ipsa oportet uoluntatem confirmare.
1.3.9 Siquidem mercator ditescere cupit, non tamen eius animus soli acquiescit cupiditati, sed nauem parat, nautas cogit, hortatur gubernatorem, et alia quae nauigationi opus sunt, diligenter disponit. Aurum praeterea mutuatur, mare1486/1530: maria traiicit, et innumeris periculis, quibus se mari credentes iactari consueuerunt, se exponens, peregrinas appellit terras. Itidem et nos oportet uoluntatem rei applicare.
1.3.10 Nauigamus nanque et nos nauigationem, non ab alia in aliam terram, sed a terra in caelum. Quare tota mente intendamus ad eam gubernationem, quae nos superne erigat, et nautas rationi obsequentes, et nauem nobis firmam comparemus, ne tentationum procellis, aut ullis saecularibus demergatur affectibus, neque superbiae spiritu efferatur, sed leuis et expedita ad superna euadat1486: euadit.
1.3.11 Quod si hac ratione nauem nobis et gubernatorem et nautas parabimus, secundo uento nauigare et dei filium, uerum gubernatorem, nobis conciliare poterimus, qui nauiculam nostram usquamB: usque allidi non patietur. Sed licet innumeri spirent uenti, et uentos sedabit, et mare tranquillissimum reddet.
1.4.1 Tales crastinae assimus concioni, opere praetium est, aliquid hinc utilitatis accipere et mente recondere. Nemo uia esse uelit, nemo petra, nemo spinosus ager,
1.4.2 sed bona terra, hoc pacto prompto fidentique1530: ridentique animo, beneculto et subacto agro semina mandabimus. Quod si lapidosum et incultum uiderimus, dabitis ueniam, si illic serere recusabimus. Sed omissa satione spinae prius incidendae erunt. Summae nanque dementiae est,1470/1486/1530: om. semina in incultam terram iacere.
1.4.3 Qui his uacat sermonibus, eum non decet daemonis habere consuetudinem. Quae nam enim iustitiae et iniquitatis communitas?
1.4.4 AudistiB: Audistis Ioannem et ab eo spiritalia didicisti,1470/1486: didicisti? deinde fornicatum abis auditurus mulieres obscoena loquentes, obscoeniora dissimulantes, quique effoeminati se inuicem alapis caedunt. Et qua nam1470/1486: nanque ratione cum tanto in coeno1470: sceno prouolutus iaceas, bene ablui et mundari poteris?
1.4.5 Et quid sigillatim me omne uitium describere hoc in loco oportet? Omnia enim illic risus sunt, turpitudo, exprobratio, maledicta, opprobria, conuicia, omnia corruptio, omnia lues.
1.4.6 Ecce praedico et annuntio omnibus uobis, nemo qui hac mensa fruitur, animam suam mortiferis illis perturbet spectaculis. Quicquid illic dicitur, Satanae pompa est et lasciuia.
1.4.7 Nostis sacris initiati quo foedere nobis uos astrinxeritis et, ut uerius dicam, Christo. Cum uos ipse edoceret, quid ei dixistis? Quae super Satanae pompa cum eo uerba1486: verbo habuistis? Quo pacto ei et angelis eius tunc abrenuntiastis?1486: abrenunciastis: promisistisque nulla ei in re assensum praestare.
1.4.8 Quamobrem non parum nobis curandum est, ne in his promissionibus perfidiae arguamur, ne ue nos ipsos his indignos reddamus mysteriis. Nonne animaduertis quod in regiis domibus non nequam et perfidi, sed bonitate1486: probitate et fide singulari1486: om. probati uiri ad regis consilia, et in regios amicos aduocantur.1470/1486: aduocantur?
1.4.9 Legatus nobis de caelo ab omnipotenti deo demissus uenit, res nobis pernecessarias annuntians. Cuius neglecta legatione ad mimos diuertitis, et quo haec digna supplicio, quibus ue fulminibus et flagellis?
1.4.10 Nam quemadmodum nulla daemonum consuetudine, ita neque auditu uti oportet, neque in sordida ueste ad lautissimam dei mensam, tot tantisque bonis affluentem accedendum, quam ipse nobis praeparauit. Cuius tanta uis est, ut ad caelum ipsum repente nos rapiat, modo sobrie uiuamus.
1.4.11 Neque enim fieri potest, ut qui frequenter diuinis uacat sermonibus, is miseram uitam agat. Euolat enim quamprimum, et supernam petit patriam, et innumeros consequitur bonorum thesauros, quibus utinam et nos fruamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum. Amen.1486: om.