PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.1.6 Qui enim totrui est filius qui dilectus Christi, qui columpna earum que secundum orbem terrarum sunt ecclesiarum, qui claues habet celi, qui calicem Christi bibit et baptismo eius baptizatus est, qui recubuit supra pectus Domini cum propalatione multa, hic ad nos intrat nunc, non satyram confingens, neque lauris occultans capud. Non enim talia dicit. Neque in pulpito ascendens, neque saltatricem pede percutiens, neque ueste ornatus aurea, sed intrat stolam habens inenarrabilem habentem pulchritudinem.
CLOSE
Griffolini

1.1.6 Tonitrui enim filius est Christo dilectissimus, columna omnium quae in orbe sunt ecclesiarum, qui1470/1530: quod caeli claues habet, qui1486: que Christi calicem bibit, et baptismatis aqua ablutus est, qui super pectus domini multa cum fiducia recubuit. Hunc1470: Nunc nos in praesentia aggredimur, qui neque fabulas effingit, neque personatus incedit. Non enim huiusmodi loquitur, neque suggestum ascendit, aut orchestram supplodit, aut aureo ornatur uestimento, sed stola purissima amictus progreditur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.1.6 Tonitrui enim filius est Christo dilectissimus, columna omnium quae in orbe sunt ecclesiarum, qui coeli claues habet, qui Christi calicem bibit, et baptismatis aqua ablutus est, qui super pectus domini multa cum fiducia recubuit. Hic nos in praesentia aggreditur, qui neque fabulas effingit, neque personatus incedit: Non enim huiusmodi loquitur, neque suggestum ascendit, aut orchestram supplodit, aut aureo ornatur vestimento: sed stola purissima amictus progreditur.
CLOSE
Montfaucon

1.1.6 Etenim ille tonitrui filius, Christo dilectus, columna omnium quae in orbe sunt ecclesiarum, qui caeli claves habet, qui de calice Christi bibit, et ejus baptismo baptizatus est, qui cum magna fiducia supra pectus Domini recubuit, hic jam nos convenit; non fabulam acturus, non personatus accedit; neque enim talia loquuturus est; non in suggestum ascendit, non orchestram pede percutit, non aurea indutus est veste; sed ingreditur cum singularis pulcritudinis amictu.