Commentarius
[Homilia I.]
1.1.1 Agonalium certaminum spectatores, si quando strenuum quempiam athletam jam coronatum accedere comperiant, omnes accurrunt, ut ejus pugnas, artem, robur spectare possint; hincque videas innumerorum hominum theatrum, qui in ea re et mentis et corporis oculis toti incumbunt, ut nihil ad spectaculum pertinens se praeterire possit.
1.1.2 Tum si quis eximius musicus adventaverit, hi omnes similiter theatrum implent, missisque omnibus, quae prae manibus habent, etsi ea saepe necessaria sint et urgentia, conscenso theatro sedent, studioseque cantum et instrumentorum sonum excipientes, de utrorumque concentu disputant. Ita quidem multi.
1.1.3 Qui autem in rhetoricis periti sunt, idipsum erga sophistas praestant. Nam apud istos quoque theatra sunt, et auditores, plausus, strepitus, et dictorum examen exquisitum.
1.1.4 Quod si rhetorum, tibicinum athletarumque seu spectatores, seu auditores simul et spectatores, cum tanta sedent attentione; quantum studii, quantum diligentiae vos adhibere par est, cum jam non tibicen, non sophista, sed vir de caelo tonitru clariorem emittens vocem, ad spectaculum vos evocet? Totum quippe orbem hoc clamore occupavit, comprehendit, implevit; non clamoris magnitudine, sed lingua ex divinae gratiae motu loquente.
1.1.5 Quodque mirum est, tantus ille clamor, non asper est, non insuavis; sed omni musica harmonia jucundior et desiderabilior deliniendique1862: captandique majorem vim habens, ad haec vero1862: praeterea sanctissimus est, et admodum tremendus, tot arcanis plenus, tot bona conferens, ut qui diligenter illum excipiunt atque conservant, non jam homines sint, non jam in terra maneant; sed supra saecularia omnia et cum angelis sortem habentes, terram quasi caelum incolant.
1.1.6 Etenim ille tonitrui filius, Christo dilectus, columna omnium quae in orbe sunt ecclesiarum, qui caeli claves habet, qui de calice Christi bibit, et ejus baptismo baptizatus est, qui cum magna fiducia supra pectus Domini recubuit, hic jam nos convenit; non fabulam acturus, non personatus accedit; neque enim talia loquuturus est; non in suggestum ascendit, non orchestram pede percutit, non aurea indutus est veste; sed ingreditur cum singularis pulcritudinis amictu.
1.1.7 Christo enim indutus conspicitur, pedes speciosos calceatos habens in praeparatione Evangelii pacis; zona non pectus, sed lumbos praecinctus, non ex purpurea pelle, neque superne auro ornata, sed ipsa veritate contexta et concinnata. Talis nunc nobis offertur sine larva: nulla enim apud ipsum simulatio, nulla fictio vel fabula; sed nudo capite, nudam nunciat veritatem.
1.1.8 Neque cum reipsa alius sit, alia ex habitu, oculis, voce auditoribus suadebit; nec instrumentis ad haec nuncianda opus habet, non cithara, non lyra, non alio quovis hujuscemodi; sed omnia per linguam operatur, et quavis cithara vel musica suaviorem utilioremque vocem emittit.
1.1.9 Est illi proscenium, caelum totum; theatrum, orbis; spectatores et auditores, omnes angeli, et ex hominibus quotquot angeli sunt, aut fieri cupiunt. Hi namque soli possunt hanc harmoniam accurate auribus percipere, et operibus exhibere, atque auditores, quales oportet, esse.
1.1.10 Alii vero omnes, ceu infantes, audiunt quidem, nec tamen audita intelligunt; sed placentis puerilibusque ludis intenti sunt. Ita hi quoque risui, deliciis, opibus, potentiae dediti, ventrique viventes, dicta quidem interdum audiunt; sed nihil magnum vel sublime operibus exhibent, quod se semel lateritio operi et luto dediderint.
1.1.11 Huic Apostolo adstant supernae virtutes, illius animae pulcritudinem, prudentiam virtutisque speciem mirantes, per quam ipsum Christum attraxit, et spiritualem accepit gratiam. Etenim ceu lyram quamdam speciosam lapillis aureisque fidibus ornatam, sic animam componens suam, id effecit ut magnum et excelsum quidpiam spiritu sonaret.
1.2.1 Itaque non ut piscatoris, nec ut filii Zebedaei; sed ut ejus qui profunda Dei novit, Spiritum dico hanc lyram pulsantem, sic audiamus. Nihil enim humanum dicet, sed quidquid loquetur ex spiritualibus abyssis haustum est, ex arcanis illis, quae ne angeli quidem, antequam illa fierent, noverant.
1.2.2 Nam et ipsi nobiscum per Joannis vocem, et per nos didicerunt ea quae nos novimus. Et hoc quoque significavit alius Apostolus his verbis: Ut innotescat nunc principatibus et potestatibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei.
1.2.3 Si ergo principatus, potestates, Cherubim et Seraphim haec per Ecclesiam didicerunt, palam est illos magna cum attentione haec edidicisse. Certe non parvo hinc honore afficimur, quod angeli ea nobiscum audiant, quae ignorabant. Quod autem etiam per nos, nondum dicam quomodo.
1.2.4 Multum ergo adhibeamus cum modestia silentium, non hodie tantum, aut eo dumtaxat quo audimus die; sed per totam vitam; quia illum omni tempore audire fructuosum est.
1.2.5 Nam si ea quae in regia geruntur, scire optamus; nempe quid Imperator faciat, quid de subditis consulat, etiamsi saepe id nihil ad nos attineat: multo magis quae Deus dixit audire optandum est: cum maxime illa omnia ad nos spectent. Haec porro cuncta accurate ille nobis enarrabit, quod regis amicus sit, imo quod regem in se loquentem habeat, omniaque ab illo audiat, quae ille a Patre accipit: nam ait, Vos dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
1.2.6 Quemadmodum igitur, si quem e summo caelo pronum repente videremus, qui promitteret se nobis caelestia accurate dicturum, omnes accurreremus; ita nunc quoque affecti simus.
1.2.7 Ex caelo namque vir ille nos alloquitur: non enim est ex hoc mundo, ut etiam dicit ipse Christus: Vos de hoc mundo non estis; et Paracletum in se loquentem habet, ubique praesentem, qui ita novit ea quae Dei sunt, ut anima hominis res suas novit; Spiritum nempe sanctitatis, Spiritum rectum, qui dirigit et ducit in caelum, qui novos dat oculos, qui id efficit ut futura tamquam praesentia videamus, et in carne caelestia intueamur.
1.2.8 Per totam ergo vitam nos ei sedato et tranquillo animo exhibeamus: nemo ignavus, nemo somniculosus, vel maculis respersus hic maneat: sed in caelum nos transferamus, ubi Evangelista loquitur iis qui istic conversantur. Si in terra maneamus, hinc nihil lucri referimus; Joannis quippe disciplina nihil attinet ad eos, qui a vita porcis digna non absistunt, quemadmodum nihil attinent ad eum res humanae.
1.2.9 Tonitru quidem, inconditum emittens sonum, animos nostros perterrefacit; Joannis autem vox neminem fidelium turbat, imo ex tumultu et perturbatione eximit, solisque daemonibus terrori est, et daemonum servis.
1.2.10 Ut videamus ergo quo pacto illos terreat, et animo sileamus et ore, animo tamen maxime. Quaenam utilitas, cum tacente ore, animus tumultuatur? Animae quietem quaero, quia animam audientem exopto.
1.2.11 Nulla ergo nos commoveat pecuniae cupiditas, nullus gloriae amor, non irae tyrannis, non aliorum affectuum tumultus. Non potest enim non purgatus auditus dictorum sublimitatem ut par est vel capere, vel arcanam et tremendam horumce mysteriorum rationem, caeterasque virtutes omnes in his oraculis contentas accurate cognoscere.
1.2.12 Si enim tibia et cithara ludere nemo didicerit, nisi iis animum adhibuerit, quomodo mysticas voces quis sedens audiat, si animus in segnitie degat?
1.3.1 Ideo Christus his nos verbis admonet: Nolite dare Sancta canibus, neque projiciatis margaritas ante porcos. Margaritas haec verba vocavit, licet haec margaritis longe preciosiora sint, quia hac materia nulla praestantior.
1.3.2 Ideo horum sermonum suavitatem melli comparare solet, non quod mel ipsam aequare possit, sed quod nihil melle dulcius apud nos sit.
1.3.3 Nam quod et gemmarum precium, et mellis suavitatem longo intervallo superent, audi prophetam haec asserentem his verbis: Desiderabilia super aurum et lapidem preciosum multum, et dulciora super mel et favum; sed bene valentibus tantum; ideo subdidit, etenim servus tuus custodit ea.
1.3.4 Et alibi quoque, cum dulcia dixisset, addidit, faucibus meis. Quam dulcia, inquit, faucibus meis eloquia tua; et excellentiam efferens addit, super mel et favum ori meo, quia sana mente praeditus erat. Ne itaque morbo affecti haec adeamus, sed post expurgatum animum, hunc cibum sumamus.
1.3.5 Ideo namque tot verbis praemissis, nondum ad haec deveneram, ut singuli omni depulso morbo, ac si in caelum intrarent, sic, ira, curis, sollicitudinibus, caeterisque animi affectibus vacui ingrederentur. Non possumus enim hinc quid magnum lucrari, nisi prius animam ita purgaverimus.
1.3.6 Nec mihi quis dicat, breve tempus inter hanc et sequentem concionem esse. Licet enim non solum dierum quinque spatio, sed etiam uno temporis momento vitam totam mutare. Quid, quaeso, latrone et homicida scelestius? Annon extremum hoc improbitatis genus est?
1.3.7 Attamen latro ille ad summum virtutis apicem statim pervenit, et in paradisum abiit, nec plurimis diebus, nec dimidio die opus habuit, sed brevi tantum momento. Itaque licet repente mutari, et aureum ex luteo effici. Cum enim neque virtus, neque vitium ex natura insint, facilis est mutatio, omni necessitate libera.
1.3.8 Si volueritis et audieritis me, inquit, bona terrae comedetis. Viden’ sola opus esse voluntate: voluntate, inquam, non vulgari illa quae plurimorum est, sed diligenti. Scio quippe omnes in caelum avolare velle: sed voluntas operibus exhibenda est.
1.3.9 Siquidem mercator vult ditescere, neque voluntas in cogitatione tantum consistit; sed navim parat, nautas cogit, gubernatorem accersit, caeterisque omnibus navim instruit, aurum mutuatur, pelagus trajicit, in peregrinam terram proficiscitur, pericula multa subit, aliaque plurima patitur, quae norunt ii qui navigare solent. Ita nos oportet voluntatem exhibere.
1.3.10 Navigamus et nos quoque, non ab alia in aliam terram; sed a terra in caelum. Nos ergo mente apparemus ad gubernationem, quae nos superne ducat, ac nautas obsequentes, firmamque navim nobis comparemus, ne calamitate quadam saeculari vel moestitia demergamur, neve arrogantiae spiritu efferamur, sed leves et expediti simus.
1.3.11 Si ita navim, gubernatorem et nautas paremus, secundo vento navigabimus, Filiumque Dei, verum gubernatorem, ad nos attrahemus, qui non sinet scapham nostram demergi: sed licet innumeri spirent venti, ventos ille increpabit et mare, et vice procellae tranquillitatem efficiet magnam.
1.4.1 Sic comparati ad sequentem accedite concionem: si tamen cupiatis utile quidpiam audire, et in mente reponere. Nemo sit via, nemo petra, nemo spinis repletus.
1.4.2 Faciamus nos ipsos novales: sicque libenti animo semina jaciemus, si nempe terram puram videamus; sin contra petrosam et asperam, ignoscite si nolimus frustra laborare; nam si a serendo desistentes, coeperimus spinas evellere, tunc extremae dementiae esset in terram incultam semina jacere.
1.4.3 Hujus concionis auditorem, non licet mensae daemoniorum esse participem. Quod enim consortium justitiam inter et iniquitatem?
1.4.4 Stas Joannis auditor, ac per illum ea quae Spiritus sunt ediscis: et postea abscedis meretrices auditurus, obscoena loquentes, obscoeniora repraesentantes, et effoeminatos qui se mutuo alapis caedunt? Quomodo poteris probe ablui et purgari, in tanto coeno volutatus?
1.4.5 Quid opus est obscoenitatem illam totam minutatim recensere? Omnia illic risus, omnia opprobrium, contumeliae, dicteria: omnia dissolutio, omnia pernicies.
1.4.6 Ecce praedico et annuntio omnibus vobis. Nemo eorum, qui hac mensa fruuntur, animam suam exitiosis illis spectaculis corrumpat. Illa quippe omnia dicta et facta, pompa satanica sunt.
1.4.7 Scitis autem quotquot initiati estis, quae pacta nobiscum inieritis; imo quae cum Christo, quando ille ipse est qui vos initiat: quid illi dixeritis; quae de satanica pompa cum illo verba habueritis; quomodo et satanae et angelis ejus simul abrenunciaveritis, promiseritisque vos ad illa non deflexuros esse?
1.4.8 Timendum ergo admodum ne quis his violatis promissionibus, sese his indignum mysteriis effecerit. Annon vides quomodo in regiis aedibus, non ii qui in aliquo offenderunt, sed qui in honore habentur, consilii participes advocentur, et inter amicos regis constituantur?
1.4.9 Legatus nobis de caelo venit, ab ipso Deo missus, de necessariis nos rebus alloquuturus. At vos nihil curantes audire quid velit, quidve loquatur, sedetis mimos audientes. Et quot quantisque fulminibus haec digna non fuerint?
1.4.10 Ut enim non licet participare mensae daemoniorum, sic nec illa daemoniaca audire fas est, neque sordida veste ad lautam illam mensam tot bonis refertam accedere, quam apparavit ipse Deus. Tanta enim ejus vis est, ut repente nos ad caelum ipsum rapiat: si tamen vigili mente attendamus.
1.4.11 Neque enim qui divinis sermonibus frequenter institutus est, in hoc vili statu manet: sed necessario statim evolat, et sublimem illum petit locum, immensisque potitur thesauris, quos utinam nos omnes consequamur gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, unaque sancto Spiritui, nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.