PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.3.8 Si uolueritis et audieritis me ait, bona terre comeditis. Videt quoniam uoluntate indiget sola, uoluntate non communi hac solum que est multorum sed studiosa, quia omnes noui in celum uelle euolare nunc, sed per opera oportet uoluntatem ostendere.
CLOSE
Griffolini

1.3.8 Si uolueritis, inquit, et uerba mea audieritis, bona terrae comedetis. Vides ne sola nobis opus esse uoluntate?B: uoluntate. Voluntate, inquam, non qualibet, et quae non nullorum est, uerum et diligenti et exquisita.1470/1486: exquisita? Neminem noui, qui in praesentia ad caelum euolare nollet, re tamen ipsa oportet uoluntatem confirmare.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.3.8 Si volueritis, inquit, et verba mea audieritis, bona terrae comedetis. Videsne sola nobis opus esse voluntate? voluntate inquam non qualibet, et vulgari, verum et diligenti, et exquisita. Neminem noui qui in praesentia ad coelum euolare nollet, re tamen ipsa oportet voluntatem confirmare.
CLOSE
Montfaucon

1.3.8 Si volueritis et audieritis me, inquit, bona terrae comedetis. Viden’ sola opus esse voluntate: voluntate, inquam, non vulgari illa quae plurimorum est, sed diligenti. Scio quippe omnes in caelum avolare velle: sed voluntas operibus exhibenda est.