1.4.5 Quid enim oportet sigillatim omnem que illic est enarrare deformitatem? Omnia enim illic sunt risus, omnia uerecundia, omnia opprobrium et conuitia et iniurie, omnia dissolutio, omnia iactura.
1.4.5 Et quid sigillatim me omne uitium describere hoc in loco oportet? Omnia enim illic risus sunt, turpitudo, exprobratio, maledicta, opprobria, conuicia, omnia corruptio, omnia lues.
1.4.5 Et quid singillatim me omne illorum vicium describere oportet? Omnia enim illic risus sunt, turpitudo, exprobratio, maledicta, opprobria, conuicia, omnia corruptio, omnia lues.
1.4.5 Quid opus est obscoenitatem illam totam minutatim recensere? Omnia illic risus, omnia opprobrium, contumeliae, dicteria: omnia dissolutio, omnia pernicies.