PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.2.10 Vt igitur uideamus qualiter eos attonitos facit, multum tribuamus silentium, et quod deforis est, et quod secundum mentem. Et hoc maxime. Que enim utilitas ore quiescente cum anima turbetur et multam habeat fluctuationem? Illam ergo quero quietem que est a mente que ab anima, quia et auditu hoc indigeo.
CLOSE
Griffolini

1.2.10 Quod ut nobis certo constet, et animo sileamus et ore, animo tamen maxime. Quae nam enim tacentis utilitas, si eius anima perturbationibus aestuet? Animi ergo quietem expeto, cuius auribus indigemus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.2.10 quod vt nobis certo constet, et animo sileamus et ore, animo tamen maxime. Quaenam enim tacentis oris vtilitas, si eius anima perturbationibus aestuet? Animi ergo quietem expeto, cuius auribus indigemus.
CLOSE
Montfaucon

1.2.10 Ut videamus ergo quo pacto illos terreat, et animo sileamus et ore, animo tamen maxime. Quaenam utilitas, cum tacente ore, animus tumultuatur? Animae quietem quaero, quia animam audientem exopto.