PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.4.8 Timor igitur non modicus ne cura tales promissiones indeuotus quis effectus indignum se ipsum constituat misteriis hiis. Non uides qualiter in regalibus atriis, non qui offenderunt, sed qui ornati sunt uocantur participaturi consilio illo et in amicis statuuntur regalibus,
CLOSE
Griffolini

1.4.8 Quamobrem non parum nobis curandum est, ne in his promissionibus perfidiae arguamur, ne ue nos ipsos his indignos reddamus mysteriis. Nonne animaduertis quod in regiis domibus non nequam et perfidi, sed bonitate1486: probitate et fide singulari1486: om. probati uiri ad regis consilia, et in regios amicos aduocantur.1470/1486: aduocantur?
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.4.8 Quamobrem non parum nobis curandum est, ne in his promissionibus perfidiae arguamur, neve nos ipsos his indignos reddamus mysteriis. Nonne animaduertis, quod in regiis domibus non nequam, et perfidi, sed probitate et fide probati viri ad regis consilia, et in regios amicos aduocantur?
CLOSE
Montfaucon

1.4.8 Timendum ergo admodum ne quis his violatis promissionibus, sese his indignum mysteriis effecerit. Annon vides quomodo in regiis aedibus, non ii qui in aliquo offenderunt, sed qui in honore habentur, consilii participes advocentur, et inter amicos regis constituantur?