PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.4.7 Noscitis autem qui edocti estis quales nobis composuistis conuentiones. Magis autem quales composuistis Christo, quando nos ipse edocuit, quid ad eum dixistis, quid de pompa Sathanica cum eo disputastis. Qualiter Sathane et angelis eius et huic tunc abrenuntiastis et promisistis, non respicere illuc.
CLOSE
Griffolini

1.4.7 Nostis sacris initiati quo foedere nobis uos astrinxeritis et, ut uerius dicam, Christo. Cum uos ipse edoceret, quid ei dixistis? Quae super Satanae pompa cum eo uerba1486: verbo habuistis? Quo pacto ei et angelis eius tunc abrenuntiastis?1486: abrenunciastis: promisistisque nulla ei in re assensum praestare.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.4.7 Nostis sacris initiati, quo foedere nobis vos adstrinxeritis, et vt verius dicam, Christo: cum vos ipse edoceret, quid ei dixistis, quae super satanae pompa cum eo verba habuistis, quo pacto ei et angelis eius tunc abrenunciastis, promisistisque nulla ei in re assensum praestare.
CLOSE
Montfaucon

1.4.7 Scitis autem quotquot initiati estis, quae pacta nobiscum inieritis; imo quae cum Christo, quando ille ipse est qui vos initiat: quid illi dixeritis; quae de satanica pompa cum illo verba habueritis; quomodo et satanae et angelis ejus simul abrenunciaveritis, promiseritisque vos ad illa non deflexuros esse?