PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.3.9 Etenim negociator uult ditari, sed non usque ad mentem uoluntatem sistit, sed nauem construit et congregat nautas et regat gubernatorem et in omnibus aliis preparat nauim pecuniam feneratur, et transit pelagus et ad dexteram uadit terram et pericula sustinet multa, et omnia alia que sciunt qui mare nauigant. Ita et nos oportet uoluntatem ostendere.
CLOSE
Griffolini

1.3.9 Siquidem mercator ditescere cupit, non tamen eius animus soli acquiescit cupiditati, sed nauem parat, nautas cogit, hortatur gubernatorem, et alia quae nauigationi opus sunt, diligenter disponit. Aurum praeterea mutuatur, mare1486/1530: maria traiicit, et innumeris periculis, quibus se mari credentes iactari consueuerunt, se exponens, peregrinas appellit terras. Itidem et nos oportet uoluntatem rei applicare.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.3.9 Siquidem mercator ditescere cupit, non tamen eius animus soli acquiescit cupiditati: sed nauem parat, nautas cogit, hortatur gubernatorem, et alia quae nauigationi opus sunt, diligenter disponit: aurum praeterea mutuatur, maria traiicit, et innumeris periculis, quibus se mari credentes iactari consueuerunt, se exponens, peregrinas appellit terras: Itidem et nos oportet voluntatem rei applicare.
CLOSE
Montfaucon

1.3.9 Siquidem mercator vult ditescere, neque voluntas in cogitatione tantum consistit; sed navim parat, nautas cogit, gubernatorem accersit, caeterisque omnibus navim instruit, aurum mutuatur, pelagus trajicit, in peregrinam terram proficiscitur, pericula multa subit, aliaque plurima patitur, quae norunt ii qui navigare solent. Ita nos oportet voluntatem exhibere.