PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.2.3 Si igitur et principatus et potestates et cherubin et seraphin per ecclesiam didicerunt hec, manifestum est quoniam et ipsi cum multa alacritate circa hanc occurrerunt auditionem. Et enim et tu hoc honorati sumus non modicum quod angeli nobiscum didicerunt que ignorabant. Hoc autem quod dixi quod et per nos mundum interim inquio per quos et per quales existentes et hec angeli didicerunt.
CLOSE
Griffolini

1.2.3 Si igitur principatus, et potestates, cherubimque et seraphim haec per ecclesiam didicerunt, plane constat ipsos angelos summa cum attentione eius sese auditores exhibere. Quippe iccirco non parum honoris consequimur, quod nobiscum angeli discant, quae nesciunt. Quod autem per nos, longe magis honoramur, sed per quos uel quales nostrum non dum diximus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.2.3 Si igitur principatus et potestates, Cherubinque et Seraphin haec per ecclesiam didicerunt, plane constat ipsos angelos summa cum attentione eius sese auditores exhibuisse. Quippe idcirco non parum honoris consequimur, quod nobiscum angeli didicerint quae nesciebant. Quod autem per nos, longe magis honoramur: sed per quos, vel quales nostrum, nondum diximus.
CLOSE
Montfaucon

1.2.3 Si ergo principatus, potestates, Cherubim et Seraphim haec per Ecclesiam didicerunt, palam est illos magna cum attentione haec edidicisse. Certe non parvo hinc honore afficimur, quod angeli ea nobiscum audiant, quae ignorabant. Quod autem etiam per nos, nondum dicam quomodo.