PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.3.4 Et alibi rursus dicens ea dulcia, adiunxit faucibus meis. Quam enim ait sunt faucibus meis eloquia tua, et superhabundantiam rursus ostendens eorum, super mel induxit ori meo, quia ualde sanus erat. Non igitur neque nos egrotantes adueniamus hiis sed curantes animam, ita suscipiamus has dapes.
CLOSE
Griffolini

1.3.4 Et alio in loco cum suauia dixisset, addidit faucibus meis. Quam suauia, inquit, faucibus meis eloquia tua. Et iterum, ut eorum significaret excellentiamB: intelligentiam: Super mel, inquit, et fauum ori meo, cum in bona esset ualitudine. Non igitur morbo aliquo affecti, sed animae prius cura adhibita hoc pabulum accipiamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.3.4 Et alio in loco cum suauia dixisset, addidit. Faucibus meis. Quam suauia, inquit, faucibus meis eloquia tua. Et iterum, vt eorum significaret excellentiam: Super mel, inquit, et fauum ori meo, cum in bona esset valetudine. Non igitur morbo aliquo affecti, sed animae prius cura adhibita, hoc pabulum accipiamus.
CLOSE
Montfaucon

1.3.4 Et alibi quoque, cum dulcia dixisset, addidit, faucibus meis. Quam dulcia, inquit, faucibus meis eloquia tua; et excellentiam efferens addit, super mel et favum ori meo, quia sana mente praeditus erat. Ne itaque morbo affecti haec adeamus, sed post expurgatum animum, hunc cibum sumamus.