PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.1.7 Christum enim indutus nobis apparet pedibus calceatus speciosis in preparatione euangelii pacis, cingulum non circa pectus habens, sed circa lumbos ex pelle purpurea neque desuper opertum aureo, sed ex ueritate contextum, et compositum ipsa, hic nobis apparet nunc, non ypocrisim habens. Neque enim ypocrisis aliqua est apud ipsum, neque fictio et fabula, sed nudo capite nudam annuntiat ueritatem.
CLOSE
Griffolini

1.1.7 Christum1470/1486/1530: Christus nanque indutus nobis ostenditur, pedes calceatus decoros in euangelii pacis praeparatione1470/1486: preparationis, zona non pectus, sed lumbos praecinctus, non ex purpurea pelle, neque deaurata, sed ueritatis decore intexta atque distincta. Talis in praesentia Ioannes nobis offertur, nullam neque simulationem, neque fabulam afferens, quae longe ab eo absunt, sed nuda et aperta fronte, nudam et apertam annuntiat ueritatem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.1.7 Christum nanque indutus nobis ostenditur, pedes calceatus decoros in euangelii pacis1603: om. praeparatione, zona non pectus, sed lumbos praecinctus: non ex purpurea pelle, neque deaurata, sed veritatis decore intexta, atque distincta. Talis in praesentia Ioannes nobis offertur, nullam neque simulationem, neque fabulam afferens, quae longe ab eo absunt: sed nuda et aperta fronte, nudam et apertam annunciat veritatem.
CLOSE
Montfaucon

1.1.7 Christo enim indutus conspicitur, pedes speciosos calceatos habens in praeparatione Evangelii pacis; zona non pectus, sed lumbos praecinctus, non ex purpurea pelle, neque superne auro ornata, sed ipsa veritate contexta et concinnata. Talis nunc nobis offertur sine larva: nulla enim apud ipsum simulatio, nulla fictio vel fabula; sed nudo capite, nudam nunciat veritatem.