1.2.5 Si enim ea que in regiis fiunt cupimus scire, puta quid dixit quid fecit, quid dixit quid consulatur de hiis que reguntur rex, quamuis multociens nichil ad nos sunt, multomagis que Deus dixit concupiscibile est audire, et maxime cum omnia nobis competant, hec autem omnia cum certitudine hic nobis dicit, amicus eius qui regnat existens magis autem et ipsum habens in se ipso loquentem et ab ipso omnia audiens que a patre ille. Vos enim dixi amicos ait quoniam omnia que audiui a patre meo nota feci uobis.