PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.1.11 huic apostolo, superiores astiterunt uirtutes, attonite pulchritudine animi eius et intelligentia et speciositate uirtutis, per quam et ipsum attraxit Christum, et spiritualem assumpsit graciam. Quemadmodum enim liram quandam bene compositam et lapidibus conglutinatam, aureum habentem plectrum, ita suam preparans animam, dedit per eam magnum quid et excelsum resonare Spiritu Sancto.
CLOSE
Griffolini

1.1.11 Huic autem apostolo superne affuerunt uirtutes eius animae pulchritudinem, sapientiam, admirantes et speciem uirtutis1470/1486/1530: et speciem uirtutis admirantes, per quam ipsum simul hausit Christum, et spiritalem consecutus est gratiam. Etenim tanquam lyram quandam preciosis lapidibus auroque distinctam, aureo plectro adhibito, sic suam sibi animam exornando effecit, ut per eam1470/1486/1530: eum magnum et altum spiritu personaret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.1.11 Huic autem Apostolo supernae affuerunt virtutes, eius animae pulchritudinem sapientiam, et speciem virtutis admirantes, per quam ipsum simul hausit Christum, et spiritualem consecutus est gratiam. Etenim tanquam lyram quandam preciosis lapidibus, auroque distinctam, aureo plectro adhibito: sic suam sibi animam exornando effecit, vt per eam magnum et altum spiritus personaret.
CLOSE
Montfaucon

1.1.11 Huic Apostolo adstant supernae virtutes, illius animae pulcritudinem, prudentiam virtutisque speciem mirantes, per quam ipsum Christum attraxit, et spiritualem accepit gratiam. Etenim ceu lyram quamdam speciosam lapillis aureisque fidibus ornatam, sic animam componens suam, id effecit ut magnum et excelsum quidpiam spiritu sonaret.