PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.4.11 Non enim est eum qui continue diuinis presonatur sermonibus, in presenti manere humilitate. Sed necesse leuari confestim, et ad ipsam euolare superiorem regionem, et infinitis potiri bonorum thesauris que fiat omnes nos promereri gracia et clementia Domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo Patri est gloria simul cum Sancto Spiritu nunc et semper et in secula seculorum. Amen.
CLOSE
Griffolini

1.4.11 Neque enim fieri potest, ut qui frequenter diuinis uacat sermonibus, is miseram uitam agat. Euolat enim quamprimum, et supernam petit patriam, et in numeros consequitur bonorum thesauros, quibus utinam et nos fruamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi per quem, et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula. Amen.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.4.11 Neque enim fieri potest, vt qui frequenter diuinis vacat sermonibus, is miseram vitam agat. Euolat enim quamprimum, et supernam petit patriam, et innumeros consequitur bonorum thesauros: quibus vtinam et nos fruamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.
CLOSE
Montfaucon

1.4.11 Neque enim qui divinis sermonibus frequenter institutus est, in hoc vili statu manet: sed necessario statim evolat, et sublimemmont1728 p. 7 illum petit locum, immensisque potitur thesauris, quos utinam nos omnes consequamur gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, unaque sancto Spiritui, nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.