PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.3.5 Propter hoc enim tot predicens nundum deueni ad series has, ut unusquisque omnem deponens infirmitatis modum sicut in ipsum intrans celum, ita intret purus ab ira et sollicitudine et agonia mundana, et ab aliis erutus sit passionibus. Non enim est aliter lucrari, quid magnum hic, non prius expurgantem animam.
CLOSE
Griffolini

1.3.5 Propterea tot uerbis praemissis, non dum rem ipsam aggressus sum, ut quisque omni abiecta aegritudine, tanquam caelum petens, ira, solicitudine, saecularique omni impedimento uacuus huc liber ingrediatur. Etenim in hac uita nihil1470/1486/1530: nihil in hac uita magnum, nisi prius omni animi perturbatione amota adipisci possumus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.3.5 Propterea tot verbis praemissis, nondum rem ipsam aggressus sum, vt quisque omni abiecta aegritudine, tanquam coelum petens, ira, solicitudine, secularique omni impedimento vacuus, huc liber ingrediatur. Etenim nihil in hac vita magnum, nisi prius omni animi perturbatione amota, adipisci possumus.
CLOSE
Montfaucon

1.3.5 Ideo namque tot verbis praemissis, nondum ad haec deveneram, ut singuli omni depulso morbo, ac si in caelum intrarent, sic, ira, curis, sollicitudinibus, caeterisque animi affectibus vacui ingrederentur. Non possumus enim hinc quid magnum lucrari, nisi prius animam ita purgaverimus.