PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.2.11 Nulla igitur molestet pecuniarum concupiscentia, neque glorie amor, neque furoris tyrannis, neque aliarum passionum reliqua turba. Non enim est non purgatum auditum uidere eorum que dicuntur altitudinem, ut uidere oportet, neque cognoscere ut oportet misteriorum horum horribilitatem et ineffabilitatem et aliam uniuersam uirtutem que est in hiis diuinis responsis.
CLOSE
Griffolini

1.2.11 Nulla ergo uos1470/1486/1530: nos pecuniarum capiat cupiditas, nulla gloria, non ira, non aliorum turba affectuum. Neque enim fieri potest, ut qui se non omnino his liberat, ualeat illorum altitudinem intueri, et ut oportet cognoscere mysteriorum religionem, arcana, reliquas omnes uirtutes, quae hisB: iis tanquam oraculis delitescunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.2.11 Nulla ergo nos pecuniarum capiat cupiditas, nulla gloria, non ira, non aliorum turba affectuum. Neque enim fieri potest, vt qui se non omnino his liberat, valeat illorum altitudinem intueri, et vt oportet, cognoscere mysteriorum religionem, arcana, reliquas omnes virtutes, quae his tanquam oraculis delitescunt.
CLOSE
Montfaucon

1.2.11 Nulla ergo nos commoveat pecuniae cupiditas, nullus gloriae amor, non irae tyrannis, non aliorum affectuum tumultus. Non potest enim non purgatus auditus dictorum sublimitatem ut par est vel capere, vel arcanam et tremendam horumce mysteriorum rationem, caeterasque virtutes omnes in his oraculis contentas accurate cognoscere.