PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.1.3 Qui uero rethoricorum periti sunt sermonum et ipsi rursus in sophistis hoc ipsum agunt. Sunt enim et hiis theatra et auditores et plausus et sonitus et scrutatio eorum que dicuntur diligentissima.
CLOSE
Griffolini

1.1.3 Qui autem rhetorum callent rationes, ipsi quoque in sophistis hoc idem contendunt. Quippe et1470/1486/1530: et in iis1530: his spectacula sunt auditores, plausus, suffragia, et inquisitiones eorum, quae dicuntur diligentes.
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.1.3 Qui autem rhetorum callent rationes, ipsi quoque in sophistis hoc idem contendunt. Quippe et in his spectacula sunt, auditores, plausus, suffragia, et inquisitiones eorum, quae dicuntur diligentes.
CLOSE
Montfaucon

1.1.3 Qui autem in rhetoricis periti sunt, idipsum erga sophistas praestant. Nam apud istos quoque theatra sunt, et auditores, plausus, strepitus, et dictorum examen exquisitum.